| Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, | 169.1 |
| ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis | |
| meae dictum est, quicquid mali per hosce annos A. Cluentius | |
| viderit, quicquid hoc tempore habeat sollicitudinis ac negoti, | |
| id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno | 5 |
| necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium | |
| quendam, familiarem illius, idque Habiti consilio factum | |
| esse dicitis. In quo primum illud quaero quae causa Habito | |
| fuerit cur interficere Oppianicum vellet. Inimicitias enim | |
| fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici | 10 |
| volunt aut quod eos metuunt aut quod oderunt. Quo | 170.1 |
| tandem igitur Habitus metu adductus tantum in se facinus | |
| suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum | |
| poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam | |
| timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito, an ne | 5 |
| accusaretur a damnato, an ne exsulis testimonio laederetur? | |
| Si autem quod oderat Habitus inimicum, idcirco illum vita | |
| frui noluit, adeone erat stultus ut illam quam tum ille | |
| vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti | |
| ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo | 10 |
| recipere tecto, nemo adire, nemo adloqui, nemo aspicere | |
| vellet? Huius igitur Habitus vitae invidebat? Hunc si | 171.1 |
| acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere | |
| velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi | |
| unum in malis erat perfugium calamitatis? Qui si quid | |
| animi et virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius | 5 |
| modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob | |
| rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? | |
| Nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi | |
| forte ineptiis ac fabulis ducimur ut existimemus illum ad | |
| inferos impiorum supplicia perferre ac pluris illic offendisse | 10 |
| inimicos quam hic reliquisse, a socrus, ab uxorum, a fratris, | |
| a liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum | |
| sedem atque regionem. Quae si falsa sunt, id quod omnes | |
| intellegunt, quid ei tandem aliud eripuit mors praeter sensum | |
| doloris? Age vero, per quem venenum datum? Per M. | 172.1 |
| Asellium. Quid huic cum Habito? Nihil, atque adeo, | |
| quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam | |
| simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico | |
| familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et | 5 |
| illius periculum committebat? Cur igitur tu qui pietate ad | |
| accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam | |
| diu sinis? cur non Habiti exemplo usus es ut per illum qui | |
| attulisset venenum de hoc praeiudicaretur? Iam vero illud | 173.1 |
| quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, | |
| in pane datum venenum! Faciliusne potuit quam in poculo, | |
| latentius potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum | |
| conliquefactum in potione esset, celerius potuit comestum | 5 |
| quam epotum in venas atque in omnis partis corporis per- | |
| manare, facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam | |
| in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo | |
| posset? At repentina morte periit. Quod si esset ita | 174.1 |
| factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum | |
| minime firmam veneni suspicionem haberet; si esset suspi- | |
| ciosum, tamen potius ad alios quam ad Habitum pertineret. | |
| Verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. Id | 5 |
| ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post | |
| mortem in Habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite. |