| Cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Op- | 175.1 |
| pianicus in Falernum se ad L. Quinctium contulisset, ibi | |
| primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque | |
| aegrotavit. Cum esset una Sassia eaque Sex. Albio quo- | |
| dam colono, homine valenti, qui simul esse solebat fami- | 5 |
| liarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna | |
| pati posset, et ius illud matrimoni castum atque legitimum | |
| damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, | |
| fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, | |
| multa dicitur domino renuntiare solitus esse. Interea Op- | 10 |
| pianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni | |
| in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus | |
| esset—solebat enim extra portam aliquid habere conducti— | |
| cecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus | |
| offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri | 15 |
| venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, | |
| eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid | |
| habet, id intra parietes in domestico scelere versetur. Post | 176.1 |
| mortem eius Sassia moliri statim, nefaria mulier, coepit insi- | |
| dias filio; quaestionem habere de viri morte constituit. Emit | |
| de A. Rupilio quo erat usus Oppianicus medico Stratonem | |
| quendam, quasi ut idem faceret quod Habitus in emendo | 5 |
| Diogene fecerat. De hoc Stratone et de Ascla quodam | |
| servo suo quaesituram esse dixit. Praeterea servum illum | |
| Nicostratum quem nimium loquacem fuisse ac nimium | |
| domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente Oppianico | |
| in quaestionem postulavit. Hic cum esset illo tempore | 10 |
| puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, | |
| etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse | |
| arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. Advocantur | |
| amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, ho- | |
| mines honesti atque omnibus rebus ornati. Tormentis | 15 |
| omnibus vehementissimis quaeritur. Cum essent animi | |
| servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione | |
| dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum ad- | |
| ducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixe- | |
| runt. Quaestio illo die de amicorum sententia dimissa est. | 177.1 |
| Satis longo intervallo post iterum advocantur. Habetur | |
| de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum | |
| praetermittitur; aversari advocati et iam vix ferre posse, | |
| furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut | 5 |
| sperasset ea quae cogitasset procedere. Cum iam tortor | |
| atque essent tormenta ipsa defessa neque tamen illa finem | |
| facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus | |
| populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se | |
| dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi | 10 |
| dicere cogerentur. Hoc postquam ceteri comprobarunt, | |
| ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quae- | |
| situm. Redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa | 178.1 |
| proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem | |
| filium fore putabat, ad quem non modo verum crimen | |
| sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo | |
| aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem | 5 |
| matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam | |
| venit, quae a Stratone illo venenum antea viro suo datum | |
| sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et | |
| ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit. | |
| Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle | 10 |
| atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere | |
| et moliri videretur. Tum interim <Q.> Hortensio Q. Metello | 179.1 |
| consulibus ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius | |
| modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito | |
| despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, | |
| ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum | 5 |
| posset habere in potestate. Hoc ipso fere tempore Strato | |
| ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. Cum | |
| esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum | |
| aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientis oc- | |
| cidit in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit | 10 |
| et HS <x> et auri quinque pondo abstulit uno ex servis | |
| puero non grandi conscio. Furto postridie cognito omnis | 180.1 |
| suspicio in eos servos qui non comparebant commoveba- | |
| tur. Cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, | |
| homines quonam modo fieri potuisset <requirebant>. Qui- | |
| dam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione | 5 |
| quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte | |
| dentatam et tortuosam venire serrulam qua illud potu- | |
| isse ita circumsecari videretur. Ne multa, perquiritur | |
| a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem perve- | |
| nisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato | 10 |
| Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae | |
| indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula | |
| coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequa- | |
| quam omnes, reperiuntur. Constituitur quaestio de furto. | 181.1 |
| Nam quid quisquam suspicari aliud potest? An hoc dici- | |
| tis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, | |
| occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte | |
| Oppianici? cui probatis? quid est quod minus veri simile | 5 |
| proferre potuistis? deinde, ut omittam cetera, triennio post | |
| mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? Atque | |
| etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum | |
| sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo | |
| recusavit. Postea cum illa abducturam se filiam, muta- | 10 |
| turam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae | |
| servum fidelissimum non in quaestionem detulit sed plane | |
| ad supplicium dedidit. Post triennium igitur agitata denuo | 182.1 |
| quaestio de viri morte habebatur. At de quibus servis? | |
| nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicio- | |
| nem vocati sunt. De Stratone et de Nicostrato. Quid? | |
| Romae quaesitum de istis hominibus non erat? Itane | 5 |
| tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum | |
| quaestionem habuisses Romae, cum de T. Anni, L. Rutili, | |
| P. Saturi, ceterorum honestissimorum virorum sententia | |
| constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio | |
| post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro, | 10 |
| ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili | |
| caput quaestionem habere conata es? An hoc dicitis— | 183.1 |
| mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc | |
| non esse hoc dictum mementote—cum haberetur de furto | |
| quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? Hoc | |
| uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa | 5 |
| veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, | |
| quod aut ei qui in fraude callidi sunt non tantum audent | |
| quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque | |
| proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. Quod si aut | |
| confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo obsisti | 10 |
| modo posset. Vtrum furtum factum non est? At nihil | |
| clarius Larini. An ad Stratonem suspicio non pertinuit? | |
| At is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est | |
| indicatus. An id actum non est in quaerendo? Quae | |
| fuit igitur alia causa quaerendi? An id quod vobis | 15 |
| dicendum est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de | |
| furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis | |
| dixisse de veneno? Hem hoc illud est quod ante dixi: | 184.1 |
| mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. Nam | |
| tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobis- | |
| que editae sunt, illae ipsae quas tum obsignatas esse dixit; | |
| in quibus tabellis de furto nulla littera invenitur. Non venit | 5 |
| in mentem primum orationem Stratonis conscribere de | |
| furto, post aliquod dictum adiungere de veneno quod non | |
| percontatione quaesitum sed per dolorem expressum vide- | |
| retur? Quaestio de furto est, veneni iam suspicio supe- | |
| riore quaestione sublata; quod ipsum haec eadem mulier | 10 |
| iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat | |
| satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omni- | |
| bus servis Stratonem illum dilexerat, in honore habuerat, | |
| commodis omnibus adfecerat. Cum igitur de furto quaere- | 185.1 |
| retur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum | |
| ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? de | |
| veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne | |
| in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte | 5 |
| quaestionis verbum fecit ullum? Iam videtis illam nefa- | |
| riam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, | |
| interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscri- | |
| psisse. Atque istam ipsam quaestionem dicite qui obsi- | |
| gnarit unum aliquem nominatim. Neminem reperietis, | 10 |
| nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim | |
| quam neminem nominari. Quid ais, T. Atti? tu pericu- | 186.1 |
| lum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris | |
| conscriptas in iudicium adferes neque earum auctorem litte- | |
| rarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? | |
| et quam tu pestem innocentissimo filio de matris sinu | 5 |
| deprompseris, hanc hi tales viri comprobabunt? Esto, in | |
| tabellis nihil est auctoritatis; quid? ipsa quaestio iudicibus, | |
| quid? amicis hospitibusque Oppianici quos adhibuerat | |
| antea, quid? huic tandem ipsi tempori cur non reservata | |
| est? Quid istis hominibus factum est, Stratone et Nico- | 10 |
| strato? Quaero abs te, Oppianice, servo tuo Nicostrato | 187.1 |
| quid factum esse dicas, quem tu, cum hunc brevi tempore | |
| accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indi- | |
| candi, incolumem denique servare quaestioni, servare his | |
| iudicibus, servare huic tempori debuisti. Nam Stratonem | 5 |
| quidem, iudices, in crucem esse actum exsecta scitote | |
| lingua; quod nemo Larinatium est qui nesciat. Timuit | |
| mulier amens non suam conscientiam, non odium muni- | |
| cipum, non famam omnium, sed, quasi non omnes eius | |
| sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur | 10 |
| extrema servoli voce morientis. |