| Quod hoc portentum, di immortales! quod tantum | 188.1 |
| monstrum in ullis locis, quod tam infestum scelus et immane | |
| aut unde natum esse dicamus? Iam enim videtis profecto, | |
| iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio | |
| orationis meae de matre dixisse. Nihil est enim mali, nihil | 5 |
| sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit, | |
| cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam, | |
| mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate matris ex- | |
| pulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce | |
| vitae periculum sed ad commune familiae dedecus pertine- | 10 |
| bant. Nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa | |
| cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique | |
| in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit. | |
| Praetereo quod A. Aurium cuius illa quondam socrus, paulo | |
| ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum | 15 |
| occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit | |
| in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortu- | |
| narum videret. Illud primum queror de illo scelere quod | 189.1 |
| nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni, quod iam | |
| tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero | |
| apertum iam omnibus ac manifestum videtur. Non est | |
| profecto de illo veneno celata mater; nihil est ab Oppianico | 5 |
| sine consilio mulieris cogitatum; quod si esset, certe postea | |
| deprehensa re non illa ut a viro improbo discessisset sed | |
| ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in per- | |
| petuum scelere omni adfluentem reliquisset. Non modo | 190.1 |
| id non fecit sed ab illo tempore nullum locum praetermisit | |
| in quo non strueret insidias aliquas ac dies omnis atque | |
| noctes tota mente mater de pernicie fili cogitaret. Quae | |
| primum ut illum confirmaret accusatorem filio suo, donis, | 5 |
| muneribus, conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit. | |
| Ita quod apud ceteros novis inter propinquos susceptis | |
| inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia | |
| vidimus, haec mulier satis firmum accusatorem filio suo | |
| fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem | 10 |
| eius ante duxisset. Ceteri novis adfinitatibus adducti ve- | |
| teres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas | |
| inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putavit. | |
| Neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo | 191.1 |
| compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. | |
| Hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, | |
| hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici | |
| quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus | 5 |
| sed amicorum auctoritas fecit. Ab eodem scelere illae | |
| triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae | |
| falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam | |
| illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius ab | |
| illa est et inventa et adornata comparatio criminis. Atque | 192.1 |
| his rebus cum instructum accusatorem filio suo Romam | |
| misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum | |
| testium causa Larini est commorata; postea autem quam | |
| appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim | 5 |
| huc advolavit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia | |
| testibus deesset, aut ne forte mater hoc sibi optatissimum | |
| spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris | |
| amitteret. Iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse | |
| existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et | 10 |
| Fabraternorum ex multis audivi et comperi; quos concursus | |
| in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse | |
| factos? Mulierem quandam Larino advolare, usque a mari | |
| supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia | |
| quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere | 15 |
| filium posset? Nemo erat illorum, paene dicam, quin | 193.1 |
| expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa | |
| iter fecisset, nemo quin terram ipsam violari quae mater | |
| est omnium vestigiis consceleratae matris putaret. Itaque | |
| nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot | 5 |
| hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus | |
| fugeret; nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi | |
| aut hospiti committebat. Nunc vero quid agat, quid molia- | 194.1 |
| tur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum | |
| putat? Quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, | |
| quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. Quin | |
| etiam nocturna sacrificia quae putat occultiora esse scelera- | 5 |
| tasque eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa | |
| etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit | |
| pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non | |
| contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum | |
| caesis hostiis posse placari. Cuius ego furorem atque | 10 |
| crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis | |
| aspernatos esse confido. Vos, iudices, quos huic A. Cluentio | 195.1 |
| quosdam alios deos ad omne vitae tempus fortuna esse | |
| voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. | |
| Multi saepe in iudicando peccata liberum parentum miseri- | |
| cordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam | 5 |
| vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim | |
| cum ex altera parte totum municipium videre possitis. | |
| Omnis scitote, iudices—incredibile dictu est, sed a me | |
| verissime dicetur—omnis Larinatis qui valuerunt venisse | |
| Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent | 10 |
| in tanto eius periculo sublevarent. Pueris illud hoc tem- | |
| pore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in | |
| praesentia communi Italiae pace, non domesticis copiis | |
| esse tutum. Quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis | |
| videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat. | 15 |
| Non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur sed | 196.1 |
| de totius municipi statu dignitate commodisque omnibus | |
| sententias esse laturos. Summa est enim, iudices, hominis | |
| in communem municipi rem diligentia, in singulos municipes | |
| benignitas, in omnis homines iustitia et fides. Praeterea | 5 |
| nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum | |
| sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, | |
| liberalitatem adsequatur. Itaque eis eum verbis publice | |
| laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque signi- | |
| ficent verum etiam curam animi ac dolorem. Quae dum | 10 |
| laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam detulistis adsurgite. |