| Ex lacrimis horum, iudices, existimare potestis omnis | 197.1 |
| haec decuriones decrevisse lacrimantis. Age vero, vici- | |
| norum quantum studium, quam incredibilis benivolentia, | |
| quanta cura est! Non illi in libellis laudationem decretam | |
| miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, | 5 |
| huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare voluerunt. | |
| Adsunt Ferentani, homines nobilissimi, Marrucini item pari | |
| dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, | |
| homines honestissimos, laudatores videtis; Boviano totoque | |
| ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum | 10 |
| homines amplissimi nobilissimique venerunt. Iam qui in | 198.1 |
| agro Larinati praedia, qui negotia, qui res pecuarias habent, | |
| honesti homines et summo splendore praediti, difficile dictu | |
| est quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab | |
| uno sic diligi videntur ut hic ab his universis. | 5 |
| Quam doleo abesse ab huius iudicio L. Volusenum, | |
| summo splendore hominem ac virtute praeditum! Vellem | |
| praesentem possem P. Helvidium Rufum, equitem Romanum | |
| omnium ornatissimum, nominare. Qui cum huius causa | |
| dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in | 10 |
| morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen | |
| non minus de capite huius quam de sua vita laborat. Cn. | |
| Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium | |
| ex testimonio et laudatione cognoscetis. Eadem spe sed | |
| maiore verecundia de te, P. Volumni, quoniam iudex es | 15 |
| in A. Cluentium, dicimus. Et ne longum sit, omnium | |
| vicinorum summam esse in hunc benivolentiam confirmamus. | |
| Horum omnium studium, curam, diligentiam meumque una | 199.1 |
| laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus | |
| peroravi, vestramque simul, iudices, aequitatem et mansue- | |
| tudinem una mater oppugnat. At quae mater! Quam | |
| caecam crudelitate et scelere ferri videtis, cuius cupiditatem | 5 |
| nulla umquam turpitudo retardavit, quae vitiis animi in | |
| deterrimas partis iura hominum convertit omnia, cuius ea | |
| stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam, | |
| ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. Atque | |
| etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen | 10 |
| et iura mutavit, uxor generi, noverca fili, filiae paelex; eo | |
| iam denique adducta est uti sibi praeter formam nihil ad | |
| similitudinem hominis reservarit. Qua re, iudices, si scelus | 200.1 |
| odistis, prohibete aditum matris a fili sanguine, date parenti | |
| hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum, | |
| patimini matrem, ne orbata filio laetetur, victam potius | |
| vestra aequitate discedere. Sin autem, id quod vestra | 5 |
| natura postulat, pudorem bonitatem virtutemque diligitis, | |
| levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos | |
| in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum | |
| post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam | |
| spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare | 10 |
| a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum | |
| esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. Orat vos | 201.1 |
| Habitus, iudices, et flens obsecrat ne se invidiae quae in | |
| iudiciis valere non debet, ne matri cuius vota et preces | |
| a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini | |
| nefario, condemnato iam et mortuo condonetis. Quod si | 5 |
| qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne | |
| iste miser, si, id quod difficile factu est, in vita remanebit, | |
| saepe et multum queretur deprehensum esse illud quondam | |
| Fabricianum venenum. Quod si tum indicatum non esset, | |
| non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset sed | 10 |
| multorum medicamentum maerorum; postremo etiam | |
| fortasse mater exsequias illius funeris prosecuta mortem | |
| se fili lugere simulasset. Nunc vero quid erit profectum | |
| nisi ut huius ex mediis mortis insidiis vita ad luctum | |
| conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur? | 15 |
| Satis diu fuit in miseriis, iudices, satis multos annos ex | 202.1 |
| invidia laboravit. Nemo huic tam iniquus praeter pa- | |
| rentem fuit cuius animum <non> iam expletum putemus. | |
| Vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime | |
| oppugnatur eum lenissime sublevatis, conservate A. Cluen- | 5 |
| tium, restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, | |
| hospitibus quorum studia videtis reddite, vobis in per- | |
| petuum liberisque vestris obstringite. Vestrum est hoc, | |
| iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc | |
| repetitur a vobis ut virum optimum atque innocentissimum | 10 |
| plurimisque mortalibus carum atque iucundum his ali- | |
| quando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in | |
| contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati. |