| DE LEGE AGRARIA ORATIO PRIMA | |
| CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM | |
| TR. PLEB. IN SENATV | |
| Char. GL 1.95 | |
| imberba | 1.fr1.1 |
| iuventute | |
| Aquila R.L.M. 43Halm | |
| Capuam colonis deductis occupa- | fr2.1 |
| bunt, Atellam praesidio communient, Nuceriam, Cumas | |
| multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida praesidiis | |
| devincient. | |
| Venibit igitur sub praecone | fr3.1 |
| tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis ora | |
| Lyciorum atque Cilicum, Mysia et Phrygia eidem condi- | |
| cioni legique parebunt. | |
| Gel. N.A. 13.25.6 | |
| Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. | fr4.1 |
| Pompei sedente imperatore xviri vendent. | |
| * * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis | 1.1 |
| oppugnatur. Dicent enim xviri, id quod et dicitur a multis | |
| et saepe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri | |
| testamento regnum illud populi Romani esse factum. Da- | |
| bitis igitur Alexandream clam petentibus eis quibus aper- | 5 |
| tissime pugnantibus restitistis? Haec, per deos immortalis! | |
| utrum esse vobis consilia siccorum an vinolentorum somnia, | |
| et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum videntur? | |
| Videte nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem | 2.1 |
| publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas dis- | |
| perdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patri- | |
| monio nepos quam in suo. Perscribit in sua lege vectigalia | |
| quae xviri vendant, hoc est, proscribit auctionem publi- | 5 |
| corum bonorum. Agros emi volt qui dividantur; quaerit | |
| pecuniam. Videlicet excogitabit aliquid atque adferet. | |
| Nam superioribus capitibus dignitas populi Romani viola- | |
| batur, nomen imperi in commune odium orbis terrae voca- | |
| batur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status xviris | 10 |
| donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quae- | |
| ritur. Exspecto quid tribunus plebis vigilans et acutus | 3.1 |
| excogitet. 'Veneat,' inquit, 'silva Scantia.' Vtrum | |
| tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an in cen- | |
| sorum pascuis invenisti? Si quid est quod indagaris, | |
| inveneris, ex tenebris erueris, quamquam iniquum est, | 5 |
| tamen consume sane, quod commodum est, quoniam | |
| quidem tu attulisti; silvam vero tu Scantiam vendas nobis | |
| consulibus atque hoc senatu? tu ullum vectigal attingas, tu | |
| populo Romano subsidia belli, tu ornamenta pacis eripias? | |
| Tum vero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam illos | 10 |
| fortissimos viros qui apud maiores nostros fuerunt, quod, | |
| quae vectigalia illis consulibus populo Romano parta sunt, | |
| ea me consule ne retineri quidem potuisse iudicabuntur. | |
| Vendit Italiae possessiones ex ordine omnis. Sane est in | 4.1 |
| eo diligens; nullam enim praetermittit. Persequitur in | |
| tabulis censoriis totam Siciliam; nullum aedificium, nullos | |
| agros relinquit. Audistis auctionem populi Romani pro- | |
| scriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem Ianuarium, | 5 |
| et, credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa non | |
| vendiderint ei qui armis et virtute pepererunt, ut esset quod | |
| nos largitionis causa venderemus. |