| Videte nunc quo adfectent iter apertius quam antea. | 1.5.1 |
| Nam superiore parte legis quem ad modum Pompeium | |
| oppugnarent, a me indicati sunt; nunc iam se ipsi indica- | |
| bunt. Iubent venire agros Attalensium atque Olympenorum | |
| quos populo Romano <P.> Servili, fortissimi viri, victoria | 5 |
| adiunxit, deinde agros in Macedonia regios qui partim | |
| T. Flaminini, partim L. Pauli qui Persen vicit virtute parti | |
| sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium | |
| qui L. Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia populi | |
| Romani adiunctus est, post autem agros in Hispania apud | 10 |
| Carthaginem novam duorum Scipionum eximia virtute | |
| possessos; tum vero ipsam veterem Carthaginem vendunt | |
| quam P. Africanus nudatam tectis ac moenibus sive ad | |
| notandam Carthaginiensium calamitatem, sive ad testifi- | |
| candam nostram victoriam, sive oblata aliqua religione ad | 15 |
| aeternam hominum memoriam consecravit. His insignibus | 6.1 |
| atque infulis imperi venditis quibus ornatam nobis maiores | |
| nostri rem publicam tradiderunt, iubent eos agros venire | |
| quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto Cappadociaque | |
| possederit. Num obscure videntur prope hasta praeconis | 5 |
| insectari Cn. Pompei exercitum qui venire iubeant eos | |
| ipsos agros in quibus ille etiam nunc bellum gerat atque | |
| versetur? | |
| Hoc vero cuius modi est, quod eius auctionis quam con- | 7.1 |
| stituunt locum sibi nullum definiunt? Nam xviris quibus | |
| in locis ipsis videatur vendendi potestas lege permittitur. | |
| Censoribus vectigalia locare nisi in conspectu populi Ro- | |
| mani non licet; his vendere vel in ultimis terris licebit? | 5 |
| At hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis | |
| faciunt ut in atriis auctionariis potius quam in triviis aut in | |
| compitis auctionentur; hic permittit sua lege xviris ut in | |
| quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint solitudine, | |
| bona populi Romani possint divendere. Iam illa omnibus | 8.1 |
| in provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam | |
| formidolosa, quam quaestuosa concursatio xviralis futura sit, | |
| non videtis? Hereditatum obeundarum causa quibus vos | |
| legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium | 5 |
| exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate | |
| praediti, tamen auditis profecto quam graves eorum adventus | |
| sociis nostris esse soleant. Quam ob rem quid putatis | 9.1 |
| impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum | |
| immittantur in orbem terrarum xviri summo cum imperio, | |
| summa cum avaritia infinitaque omnium rerum cupiditate? | |
| quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum | 5 |
| vero iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim | |
| quod videbitur publicum iudicare, quod iudicarint vendere. | |
| Etiam illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam | |
| accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per legem licebit. | |
| Hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique | 10 |
| in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore | |
| putatis? Etenim, quod superiore parte legis praefinitum | 10.1 |
| fuit, 'Svlla et Pompeio consvlibvs,' id rursus liberum | |
| infinitumque fecerunt. Iubet enim eosdem xviros omnibus | |
| agris publicis pergrande vectigal imponere, ut idem possint | |
| et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat | 5 |
| publicare. Quo in iudicio perspici non potest utrum seve- | |
| ritas acerbior an benignitas quaestuosior sit futura. |