| Sunt tamen in tota lege exceptiones duae non tam ini- | 1.10.8 |
| quae quam suspiciosae. Excipit enim in vectigali impo- | |
| nendo agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis agris | 10 |
| eos agros de quibus cautum sit foedere. Hi sunt in Africa, | |
| qui ab Hiempsale possidentur. Hic quaero, si Hiempsali | 11.1 |
| satis est cautum foedere et Recentoricus ager privatus est, | |
| quid attinuerit excipi; sin et foedus illud habet aliquam | |
| dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam | |
| esse publicus, quem putet existimaturum duas causas in | 5 |
| orbe terrarum repertas quibus gratis parceret. Num quis- | |
| nam tam abstrusus usquam nummus videtur quem non | |
| architecti huiusce legis olfecerint? Provincias, civitates | |
| liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admovent | |
| manus vectigalibus populi Romani. Non est satis. Audite, | 12.1 |
| audite vos qui amplissimo populi senatusque iudicio exer- | |
| citus habuistis et bella gessistis: quod ad quemque perve- | |
| nerit ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario, quod neque | |
| consumptum in monumento neque in aerarium relatum sit, | 5 |
| id ad xviros referri iubet! Hoc capite multa sperant; in | |
| omnis imperatores heredesque eorum quaestionem suo | |
| iudicio comparant, sed maximam pecuniam se a Fausto | |
| ablaturos arbitrantur. Quam causam suscipere iurati | |
| iudices noluerunt, hanc isti xviri susceperunt: idcirco a | 10 |
| iudicibus fortasse praetermissam esse arbitrantur quod sit | |
| ipsis reservata. Deinde etiam in reliquum tempus dili- | 13.1 |
| gentissime sancit ut, quod quisque imperator habeat pecu- | |
| niae, protinus ad xviros deferat. Hic tamen excipit | |
| Pompeium simillime, ut mihi videtur, atque ut illa lege qua | |
| peregrini Roma eiciuntur Glaucippus excipitur. Non enim | 5 |
| hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus privatur | |
| iniuria. Sed cui manubias remittit, in huius vectigalia | |
| invadit. Iubet enim pecunia, si qua post nos consules ex | |
| novis vectigalibus recipiatur, hac uti xviros. Quasi vero | |
| non intellegamus haec eos vectigalia quae Cn. Pompeius | 10 |
| adiunxerit vendere cogitare. |