| Videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis | 1.14.1 |
| constructam et coacervatam pecuniam xviralem. Minuetur | |
| huius pecuniae invidia; consumetur enim in agrorum empti- | |
| onibus. Optime. Quis ergo emet agros istos? Idem xviri; | |
| tu, Rulle,—missos enim facio ceteros—emes quod voles, | 5 |
| vendes quod voles; utrumque horum facies quanti voles. | |
| Cavet enim vir optimus ne emat ab invito. Quasi vero | |
| non intellegamus ab invito emere iniuriosum esse, ab non | |
| invito quaestuosum. Quantum tibi agri vendet, ut alios | |
| omittam, socer tuus, et, si ego eius aequitatem animi probe | 10 |
| novi, vendet non invitus? Facient idem ceteri libenter, ut | |
| possessionis invidiam pecunia commutent, accipiant quod | |
| cupiunt, dent quod retinere vix possunt. | |
| Nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intoleran- | 15.1 |
| dam licentiam. Pecunia coacta est ad agros emendos; | |
| ei porro ab invitis non ementur. Si consenserint posses- | |
| sores non vendere, quid futurum est? Referetur pecunia? | |
| Non licet. Exigetur? Vetat. Verum esto; nihil est quod | 5 |
| non emi possit, si tantum des quantum velit venditor. | |
| Spoliemus orbem terrarum, vendamus vectigalia, effundamus | |
| aerarium, ut locupletatis aut invidiae aut pestilentiae pos- | |
| sessoribus agri tamen emantur. | |
| Quid tum? quae erit in istos agros deductio, quae totius | 16.1 |
| rei ratio atque descriptio? 'Deducentur,' inquit, 'coloniae.' | |
| Quot? quorum hominum? in quae loca? Quis enim non | |
| videt in coloniis esse haec omnia consideranda? Tibi nos, | |
| Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus | 5 |
| totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam prae- | |
| sidiis confirmaretis, coloniis occuparetis, omnibus vinclis | |
| devinctam et constrictam teneretis? Vbi enim cavetur ne | |
| in Ianiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia | |
| premere atque urgere possitis? 'Non faciemus,' inquit. | 10 |
| Primum nescio, deinde timeo, postremo non committam | |
| ut vestro beneficio potius quam nostro consilio salvi esse | |
| possimus. Quod vero totam Italiam vestris coloniis com- | 17.1 |
| plere voluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum | |
| intellecturum existimavistis? Scriptum est enim: 'Qvae | |
| in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant | |
| colonos qvos velint et eis agros adsignent qvibvs in | 5 |
| locis velint,' ut, cum totam Italiam militibus suis occu- | |
| parint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne | |
| libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. Atque | |
| haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur. Iam | 18.1 |
| omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi | |
| nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique | |
| hoc templum Iovis Optimi Maximi atque hanc arcem om- | |
| nium gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt, | 5 |
| illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas | |
| deferre et imperi nomen transferre cogitant. Qui locus | |
| propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium | |
| superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni | |
| delecti ad omne facinus a xviris conlocabuntur, et, credo, | 10 |
| qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati | |
| copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri | |
| satellites modeste insolentiam suam continebunt. Maiores | 19.1 |
| nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, | |
| omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud | |
| quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt, | |
| non crudelitate—quid enim illis fuit clementius qui etiam | 5 |
| externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?—sed | |
| consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis | |
| moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium | |
| praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cu- | |
| peretis ac vobis novam dominationem comparare, credo, | 10 |
| quam perniciosa essent non videretis. Quid enim caven- | 20.1 |
| dum est in coloniis deducendis? Si luxuries, Hannibalem | |
| ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex | |
| Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non prae- | |
| ponitur huic urbi ista colonia, sed opponitur. At quem | 5 |
| ad modum armatur, di immortales! Nam bello Punico | |
| quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes | |
| urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros | |
| occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in | |
| omnia quae velint oppida colonos ut xviri deducant quos | 10 |
| velint. Atque his colonis agrum Campanum et Stellatem | |
| campum dividi iubet. Non queror deminutionem vectiga- | 21.1 |
| lium, non flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto | |
| illa quae nemo est quin gravissime et verissime con- | |
| queri possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam | |
| populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum | 5 |
| belli, sub signo claustrisque rei publicae positum vectigal | |
| servare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo | |
| concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi | |
| et Gracchorum largitioni restitisset; non dico solum hoc in | |
| re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat, inter- | 10 |
| missis non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsole- | |
| scat, militem sustentet, hostem non pertimescat; praeter- | |
| mitto omnem hanc orationem et contioni reservo; de | |
| periculo salutis ac libertatis loquor. Quid enim existimatis | 22.1 |
| integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac | |
| dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis | |
| quam Rullum timetis cum omni egentium atque improbo- | |
| rum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro | 5 |
| Capuam et urbis circa Capuam occuparint? |