| His ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer | 1.22.7 |
| atque acriter neque patiar homines ea me consule expro- | |
| mere quae contra rem publicam iam diu cogitarunt. | |
| Errastis, Rulle, vehementer et tu et non nulli conlegae tui | 23.1 |
| qui sperastis vos contra consulem veritate, non ostentatione | |
| popularem posse in evertenda re publica populares existi- | |
| mari. Lacesso vos, in contionem voco, populo Romano | |
| disceptatore uti volo. Etenim, ut circumspiciamus omnia | 5 |
| quae populo grata atque iucunda sunt, nihil tam populare | |
| quam pacem, quam concordiam, quam otium reperiemus. | |
| Sollicitam mihi civitatem suspicione, suspensam metu, per- | |
| turbatam vestris legibus et contionibus et deductionibus | |
| tradidistis; spem improbis ostendistis, timorem bonis inie- | 10 |
| cistis, fidem de foro, dignitatem de re publica sustulistis. | |
| Hoc motu atque hac perturbatione animorum atque rerum | 24.1 |
| cum populo Romano vox et auctoritas consulis repente in | |
| tantis tenebris inluxerit, cum ostenderit nihil esse metuen- | |
| dum, nullum exercitum, nullam manum, nullas colonias, | |
| nullam venditionem vectigalium, nullum imperium novum, | 5 |
| nullum regnum xvirale, nullam alteram Romam neque aliam | |
| sedem imperi nobis consulibus futuram summamque tran- | |
| quillitatem pacis atque oti, verendum, credo, nobis erit ne | |
| vestra ista praeclara lex agraria magis popularis esse videatur. | |
| Cum vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et | 25.1 |
| insidias quae ipsi populo Romano a popularibus tribunis | |
| plebis fiant ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non | |
| liceat contra vos in contione consistere, praesertim cum | |
| mihi deliberatum et constitutum sit ita gerere consulatum | 5 |
| quo uno modo geri graviter et libere potest, ut neque pro- | |
| vinciam neque honorem neque ornamentum aliquod aut | |
| commodum neque rem ullam quae a tribuno plebis impediri | |
| possit appetiturus sim. Dicit frequentissimo senatu consul | 26.1 |
| Kalendis Ianuariis sese, si status hic rei publicae maneat | |
| neque aliquod negotium exstiterit quod honeste subter- | |
| fugere non possit, in provinciam non iturum. Sic me in | |
| hoc magistratu geram, patres conscripti, ut possim tribunum | 5 |
| plebis rei publicae iratum coercere, mihi iratum contemnere. |