| Quam ob rem, per deos immortalis! conligite vos, tribuni | 1.26.7 |
| plebis, deserite eos a quibus, nisi prospicitis, brevi tempore | |
| deseremini, conspirate nobiscum, consentite cum bonis, | |
| communem rem publicam communi studio atque amore | 10 |
| defendite. Multa sunt occulta rei publicae volnera, multa | |
| nefariorum civium perniciosa consilia; nullum externum | |
| periculum est, non rex, non gens ulla, non natio pertime- | |
| scenda est; inclusum malum, intestinum ac domesticum | |
| est. Huic pro se quisque nostrum mederi atque hoc omnes | 15 |
| sanare velle debemus. Erratis, si senatum probare ea quae | 27.1 |
| dicuntur a me putatis, populum autem esse in alia volun- | |
| tate. Omnes qui se incolumis volent sequentur auctori- | |
| tatem consulis soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti | |
| in periculis, non timidi in contentionibus. Quod si qui | 5 |
| vestrum spe ducitur se posse turbulenta ratione honori | |
| velificari suo, primum me consule id sperare desistat, deinde | |
| habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum | |
| loco consulem videt, quae vitae via facillime viros bonos | |
| ad honorem dignitatemque perducat. Quod si vos vestrum | 10 |
| mihi studium, patres conscripti, ad communem dignitatem | |
| defendendam profitemini, perficiam profecto, id quod maxime | |
| res publica desiderat, ut huius ordinis auctoritas, quae apud | |
| maiores nostros fuit, eadem nunc longo intervallo rei pu- | |
| blicae restituta esse videatur. | 15 |
| DE LEGE AGRARIA ORATIO | |
| SECVNDA | |
| CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM | |
| TR. PLEB. AD POPVLVM | |
| Est hoc in more positum, Quirites, institutoque maiorum, | 2.1.1 |
| ut ei qui beneficio vestro imagines familiae suae consecuti | |
| sunt eam primam habeant contionem, qua gratiam benefici | |
| vestri cum suorum laude coniungant. Qua in oratione | |
| non nulli aliquando digni maiorum loco reperiuntur, pleri- | 5 |
| que autem hoc perficiunt ut tantum maioribus eorum debi- | |
| tum esse videatur, unde etiam quod posteris solveretur | |
| redundaret. Mihi, Quirites, apud vos de meis maioribus | |
| dicendi facultas non datur, non quo non tales fuerint qualis | |
| nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos videtis, | 10 |
| sed quod laude populari atque honoris vestri luce carue- | |
| runt. De me autem ipso vereor ne adrogantis sit apud vos | 2.1 |
| dicere, ingrati tacere. Nam et quibus studiis hanc digni- | |
| tatem consecutus sim memet ipsum commemorare perquam | |
| grave est, et silere de tantis vestris beneficiis nullo modo | |
| possum. Qua re adhibebitur a me certa ratio moderatioque | 5 |
| dicendi, ut quid a vobis acceperim commemorem, qua re | |
| dignus vestro summo honore singularique iudicio sim, ipse | |
| modice dicam, si necesse erit, vos eosdem existimaturos | |
| putem qui iudicavistis. |