| Me perlongo intervallo prope memoriae temporumque | 2.3.1 |
| nostrorum primum hominem novum consulem fecistis et | |
| eum locum quem nobilitas praesidiis firmatum atque omni | |
| ratione obvallatum tenebat me duce rescidistis virtutique in | |
| posterum patere voluistis. Neque me tantum modo con- | 5 |
| sulem, quod est ipsum per sese amplissimum, sed ita fecistis | |
| quo modo pauci nobiles in hac civitate consules facti sunt, | |
| novus ante me nemo. Nam profecto, si recordari volue- | |
| ritis de novis hominibus, reperietis eos qui sine repulsa | |
| consules facti sunt diuturno labore atque aliqua occasione | 10 |
| esse factos, cum multis annis post petissent quam praetores | |
| fuissent, aliquanto serius quam per aetatem ac per leges | |
| liceret; qui autem anno suo petierint, sine repulsa non esse | |
| factos; me esse unum ex omnibus novis hominibus de qui- | |
| bus meminisse possimus, qui consulatum petierim cum | 15 |
| primum licitum sit, consul factus sim cum primum petierim, | |
| ut vester honos ad mei temporis diem petitus, non ad | |
| alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis | |
| precibus efflagitatus, sed dignitate impetratus esse videatur. | |
| Est illud amplissimum quod paulo ante commemoravi, | 4.1 |
| Quirites, quod hoc honore ex novis hominibus primum me | |
| multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod | |
| anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse | |
| illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam vindicem | 5 |
| tacitae libertatis, sed vocem vivam prae vobis indicem | |
| vestrarum erga me voluntatum ac studiorum tulistis. Ita- | |
| que me non extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi | |
| vestri concursus, neque singulae voces praeconum, sed | |
| una vox universi populi Romani consulem declaravit. | 10 |
| Hoc ego tam insigne, tam singulare vestrum benefi- | 5.1 |
| cium, Quirites, cum ad animi mei fructum atque laetitiam | |
| duco esse permagnum, tum ad curam sollicitudinemque | |
| multo magis. Versantur enim, Quirites, in animo meo | |
| multae et graves cogitationes quae mihi nullam partem | 5 |
| neque diurnae neque nocturnae quietis impertiunt, primum | |
| tuendi consulatus, quae cum omnibus est difficilis et magna | |
| ratio, tum vero mihi praeter ceteros cuius errato nulla | |
| venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa propo- | |
| nitur; non dubitanti fidele consilium, non laboranti certum | 10 |
| subsidium nobilitatis ostenditur. Quod si solus in discri- | 6.1 |
| men aliquod adducerer, ferrem, Quirites, animo aequiore; | |
| sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo | |
| consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos | |
| universos qui me antetuleritis nobilitati vituperaturi. Mihi | 5 |
| autem, Quirites, omnia potius perpetienda esse duco quam | |
| non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis factis | |
| atque consiliis vestrum de me factum consiliumque lau- | |
| detur. Accedit etiam ille mihi summus labor ac difficillima | |
| ratio consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua supe- | 10 |
| rioribus consulibus lege et condicione utendum esse decrevi, | |
| qui aditum huius loci conspectumque vestrum partim | |
| magno opere fugerunt, partim non vehementer secuti sunt. | |
| Ego autem non solum hoc in loco dicam ubi est id dictu | |
| facillimum, sed in ipso senatu in quo esse locus huic voci | 15 |
| non videbatur popularem me futurum esse consulem prima | |
| illa mea oratione Kalendis Ianuariis dixi. Neque enim | 7.1 |
| ullo modo facere possum ut, cum me intellegam non homi- | |
| num potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, | |
| sed universi populi Romani iudicio consulem ita factum ut | |
| nobilissimis hominibus longe praeponerer, non et in hoc | 5 |
| magistratu et in omni vita <videar> esse popularis. Sed mihi | |
| ad huius <verbi> vim et interpretationem vehementer opus | |
| est vestra sapientia. Versatur enim magnus error propter | |
| insidiosas non nullorum simulationes qui, cum populi | |
| non solum commoda verum etiam salutem oppugnant et | 10 |
| impediunt, oratione adsequi volunt ut populares esse vide- | |
| antur. Ego qualem Kalendis Ianuariis acceperim rem pu- | 8.1 |
| blicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam | |
| timoris; in qua nihil erat mali, nihil adversi quod non | |
| boni metuerent, improbi exspectarent; omnia turbulenta | |
| consilia contra hunc rei publicae statum et contra vestrum | 5 |
| otium partim iniri, partim nobis consulibus designatis inita | |
| esse dicebantur; sublata erat de foro fides non ictu aliquo | |
| novae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudicio- | |
| rum, infirmatione rerum iudicatarum; novae domina- | |
| tiones, extraordinaria non imperia, sed regna quaeri puta- | 10 |
| bantur. Quae cum ego non solum suspicarer, sed plane | 9.1 |
| cernerem—neque enim obscure gerebantur—dixi in senatu | |
| in hoc magistratu me popularem consulem futurum. Quid | |
| enim est tam populare quam pax? qua non modo ei quibus | |
| natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari | 5 |
| videntur. Quid tam populare quam libertas? quam non | |
| solum ab hominibus verum etiam a bestiis expeti atque | |
| omnibus rebus anteponi videtis. Quid tam populare quam | |
| otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri | |
| et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos | 10 |
| putet, ut aliquando in otio possit esse, praesertim in im- | |
| perio ac dignitate. Quin idcirco etiam maioribus nostris | |
| praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum | |
| labore est factum uti impune in otio esse possemus. Qua | |
| re qui possum non esse popularis, cum videam haec omnia, | 15 |
| Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac | |
| nominis vestri, otium domesticum, denique omnia quae | |
| vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam modo in | |
| patrocinium mei consulatus esse conlata? Neque enim, | 10.1 |
| Quirites, illud vobis iucundum aut populare debet videri, | |
| largitio aliqua promulgata, quae verbis ostentari potest, re | |
| vera fieri nisi exhausto aerario nullo pacto potest; neque vero | |
| illa popularia sunt existimanda, iudiciorum perturbationes, | 5 |
| rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui | |
| civitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum | |
| solent esse exitus; nec, si qui agros populo Romano polli- | |
| centur, si aliud quiddam obscure moliuntur, aliud spe ac | |
| specie simulationis ostentant, populares existimandi sunt. | 10 |