| Nam vere dicam, Quirites, genus ipsum legis agrariae | 2.10.11 |
| vituperare non possum. Venit enim mihi in mentem duos | |
| clarissimos, ingeniosissimos, amantissimos plebei Romanae | |
| viros, Ti. et C. Gracchos, plebem in agris publicis consti- | |
| tuisse, qui agri a privatis antea possidebantur. Non sum | 15 |
| autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse arbitrer | |
| Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus mul- | |
| tas esse video rei publicae partis constitutas. Itaque, ut | 11.1 |
| initio mihi designato consuli nuntiabatur legem agrariam | |
| tribunos plebis designatos conscribere, cupiebam quid cogi- | |
| tarent cognoscere; etenim arbitrabar, quoniam eodem anno | |
| gerendi nobis essent magistratus, esse aliquam oportere | 5 |
| inter nos rei publicae bene administrandae societatem. | |
| Cum familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac | 12.1 |
| darem, celabar, excludebar, et, cum ostenderem, si lex utilis | |
| plebi Romanae mihi videretur, auctorem me atque adiu- | |
| torem futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem | |
| meam; negabant me adduci posse ut ullam largitionem | 5 |
| probarem. Finem feci offerendi mei ne forte mea sedulitas | |
| aut insidiosa aut impudens videretur. Interea non desiste- | |
| bant clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere, | |
| ad suos coetus occultos noctem adiungere et solitudinem. | |
| Quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex vestra sollici- | 10 |
| tudine in qua illis temporibus fuistis facile adsequi conie- | |
| ctura poteritis. Ineunt tandem magistratus tribuni plebis; | 13.1 |
| contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariae | |
| legis et truculentius se gerebat quam ceteri. Iam designatus | |
| alio voltu, alio vocis sono, alio incessu esse meditabatur, | |
| vestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, capillatior | 5 |
| quam ante barbaque maiore, ut oculis et aspectu denun- | |
| tiare omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicae vide- | |
| retur. Legem hominis contionemque exspectabam; lex | |
| initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus advocari | |
| iubet. Summa cum exspectatione concurritur. Explicat | 10 |
| orationem sane longam et verbis valde bonis. Vnum erat | |
| quod mihi vitiosum videbatur, quod tanta ex frequentia | |
| inveniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret. | |
| Hoc ille utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere elo- | |
| quentiae delectetur nescio. Tametsi, qui acutiores in | 15 |
| contione steterant, de lege agraria nescio quid voluisse eum | |
| dicere suspicabantur. Aliquando tandem me designato lex | |
| in publicum proponitur. Concurrunt iussu meo plures uno | |
| tempore librarii, descriptam legem ad me adferunt. Omni | 14.1 |
| hoc ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo | |
| me ad legendam legem cognoscendamque venisse ut, si | |
| eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, | |
| auctor eius atque adiutor essem. Non enim natura neque | 5 |
| discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod | |
| habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia persaepe | |
| seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes con- | |
| sules obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libi- | |
| dini restitit consulari. Non potestatum dissimilitudo, sed | 10 |
| animorum disiunctio dissensionem facit. Itaque hoc animo | 15.1 |
| legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse aptam vestris | |
| commodis et eius modi quam consul re, non oratione popu- | |
| laris et honeste et libenter posset defendere. Atque ego a | |
| primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites, | 5 |
| nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud | |
| actum nisi uti x reges aerari, vectigalium, provinciarum | |
| omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum popu- | |
| lorum, orbis denique terrarum domini constituerentur legis | |
| agrariae simulatione atque nomine. Sic confirmo, Quirites, | 10 |
| hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil, | |
| condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Ro- | |
| mano agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias | |
| augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, | |
| per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis | 15 |
| custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui. | |
| Quae cum, Quirites, exposuero, si falsa vobis videbuntur | 16.1 |
| esse, sequar auctoritatem vestram, mutabo meam sen- | |
| tentiam; sin insidias fieri libertati vestrae simulatione | |
| largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore | |
| et sanguine maiorum vestrorum partam vobisque tradi- | 5 |
| tam libertatem nullo vestro labore consule adiutore | |
| defendere. |