| Primum caput est legis agrariae quo, ut illi putant, | 2.16.8 |
| temptamini leviter quo animo libertatis vestrae deminu- | |
| tionem ferre possitis. Iubet enim tribunum plebis qui | 10 |
| eam legem tulerit creare xviros per tribus xvii, ut, quem | |
| viiii tribus fecerint, is xvir sit. Hic quaero quam ob | 17.1 |
| causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut | |
| populus Romanus suffragio privaretur. Totiens legibus | |
| agrariis curatores constituti sunt iiiviri, vviri, xviri; | |
| quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per | 5 |
| xxxv tribus creati sint. Etenim cum omnis potestates, | |
| imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci | |
| convenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad | |
| populi fructum aliquem et commodum, in quo et universi | |
| deligant quem populo Romano maxime consulturum putent, | 10 |
| et unus quisque studio et suffragio suo viam sibi ad bene- | |
| ficium impetrandum munire possit. Hoc tribuno plebis | |
| potissimum venit in mentem, populum Romanum uni- | |
| versum privare suffragiis, paucas tribus non certa con- | |
| dicione iuris, sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam | 15 |
| libertatem vocare. 'Item,' inquit, 'eodemqve modo,' | 18.1 |
| capite altero, 'vt comitiis pontificis maximi.' Ne hoc | |
| quidem vidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut, | |
| quem per populum creari fas non erat propter religionem | |
| sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti | 5 |
| voluerint populo supplicari. Atque hoc idem de ceteris | |
| sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus, | |
| tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non | |
| poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui | |
| esset factus, is a conlegio cooptaretur. Videte quid intersit | 19.1 |
| inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissi- | |
| mum, et P. Rullum qui temptavit, ut opinor, patientiam | |
| vestram, cum se nobilem esse diceret. Domitius, quod | |
| per caerimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus | 5 |
| est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret, | |
| populi ad partis daret; hic, quod populi semper proprium | |
| fuit, quod nemo imminuit, nemo mutavit quin ei qui | |
| populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo | |
| beneficium quam darent, id totum eripere vobis atque | 10 |
| e manibus extorquere conatus est. Ille, quod dari populo | |
| nullo modo poterat, tamen quodam modo dedit; hic, quod | |
| adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere | |
| conatur. |