| Quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia | 2.20.1 |
| quid spectarit. Non defuit consilium; fides erga plebem | |
| Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram | |
| vehementer defuit. Iubet enim comitia xviris habere | |
| creandis eum qui legem tulerit. Hoc dicam planius: | 5 |
| Iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere | |
| comitia Rullum. Nondum reprehendo; video fecisse alios; | |
| illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat | |
| videte. Habebit comitia, volet eos renuntiare quibus regia | |
| potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse | 10 |
| committit neque illi horum consiliorum auctores committi | |
| recte putant posse. Sortietur tribus idem Rullus. Homo | 21.1 |
| felix educet quas volet tribus. Quos viiii tribus xviros | |
| fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut | |
| iam ostendam, dominos habebimus. Atque hi, ut grati ac | |
| memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum | 5 |
| notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx | |
| tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se | |
| denegare. Quos tandem igitur xviros fieri volt? Se | |
| primum. Qui licet? leges enim sunt veteres neque eae | |
| consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae | 10 |
| vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iu- | |
| cundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo | |
| eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam | |
| conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas | |
| curatiove mandetur. Etenim si populo consulis, remove | 22.1 |
| te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil | |
| nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios | |
| potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. Nam hoc | |
| quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac | 5 |
| magnificentiae. Quis legem tulit? Rullus. Quis maiorem | |
| partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. Quis comitiis | |
| praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo custode | |
| sortitus, quis xviros quos voluit creavit? Idem Rullus. | |
| Quem principem renuntiavit? Rullum. Vix me hercule | 10 |
| servis hoc eum suis, non <modo> vobis omnium gentium | |
| dominis probaturum arbitror. Optimae leges igitur hac | |
| lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua | |
| curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis | |
| spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum | 15 |
| renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis | |
| agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice | |
| et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus | |
| omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi | |
| cautione atque aequa ex parte retinentur. | 20 |