| At videte hominis diligentiam, si aut Rullum <illud> cogi- | 2.23.1 |
| tasse aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini. | |
| Viderunt ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni | |
| populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset | |
| in qua fides, integritas, virtus, auctoritas quaereretur, vos | 5 |
| eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem dela- | |
| turos. Etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum | |
| omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, | |
| certe in xviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et | |
| committi huic optime et ornari hunc iustissime posse | 10 |
| intellegebant. Itaque excipitur hac lege non adulescentia, | 24.1 |
| non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non | |
| magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus | |
| denique quo minus xvir fieri possit, non excipitur; Cn. | |
| Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo—taceo de ceteris | 5 |
| —xvir fieri possit. Praesentem enim profiteri iubet, quod | |
| nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistra- | |
| tibus quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset, | |
| illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac vindicem | |
| cupiditatum. Hic, quoniam video vos hominis dignitate | 10 |
| et contumelia legis esse commotos, renovabo illud quod | |
| initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege | |
| funditus tolli. An vos aliter existimabatis? cum ad omnia | 25.1 |
| vestra pauci homines cupiditatis oculos adiecissent, non | |
| eos in primis id acturos ut ex omni custodia vestrae | |
| libertatis, ex omni potestate, curatione, patrocinio vestro- | |
| rum commodorum Cn. Pompeius depelleretur? Viderunt | 5 |
| et vident, si per imprudentiam vestram, neglegentiam meam | |
| legem incognitam acceperitis, fore uti postea cognitis in- | |
| sidiis, cum xviros creetis, tum vitiis omnibus et sceleribus | |
| legis Cn. Pompei praesidium opponendum putetis. Et hoc | |
| parvum argumentum vobis erit, a certis hominibus domina- | 10 |
| tionem potestatemque omnium rerum quaeri, cum videatis | |
| eum quem custodem vestrae libertatis fore videant expertem | |
| fieri dignitatis? |