| Sint igitur xviri neque veris comitiis, hoc est, populi | 2.31.1 |
| suffragiis, neque illis ad speciem atque ad usurpationem | |
| vetustatis per xxx lictores auspiciorum causa adumbratis | |
| constituti. Videte nunc eos qui a vobis nihil potestatis | |
| acceperint quanto maioribus ornamentis adficiat quam | 5 |
| omnes nos adfecti sumus quibus vos amplissimas potestates | |
| dedistis. Iubet auspicia coloniarum deducendarum causa | |
| xviros habere pullarios<que>, 'eodem ivre,' inquit, 'qvo | |
| habvervnt iiiviri lege Sempronia.' Audes etiam, Rulle, | |
| mentionem facere legis Semproniae, nec te ea lex ipsa com- | 10 |
| monet iiiviros illos xxxv tribuum suffragio creatos esse? | |
| Et cum tu a Ti. Gracchi aequitate ac pudore longissime | |
| remotus sis, id quod dissimillima ratione factum sit eodem | |
| iure putas esse oportere? Dat praeterea potestatem verbo | 32.1 |
| praetoriam, re vera regiam; definit in quinquennium, facit | |
| sempiternam; tantis enim confirmat opibus et copiis ut | |
| invitis eripi nullo modo possit. Deinde ornat apparitoribus, | |
| scribis, librariis, praeconibus, architectis, praeterea mulis, | 5 |
| tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum haurit ex | |
| aerario, suppeditat a sociis; finitores ex equestri loco | |
| ducentos, vicenos singulorum stipatores corporis constituit, | |
| eosdem ministros et satellites potestatis. | |
| Formam adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyran- | 10 |
| norum; insignia videtis potestatis, nondum ipsam potesta- | |
| tem. Dixerit enim fortasse quispiam: 'quid me ista laedunt, | |
| scriba, lictor, praeco, pullarius?' Omnia sunt haec huius | |
| modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine vestris suffragiis, aut | |
| rex non ferendus aut privatus furiosus esse videatur. Per- | 33.1 |
| spicite quanta potestas permittatur; non privatorum in- | |
| saniam, sed intolerantiam regum esse dicetis. Primum | |
| permittitur infinita potestas innumerabilis pecuniae con- | |
| ficiendae vestris vectigalibus non fruendis, sed alienandis; | 5 |
| deinde orbis terrarum gentiumque omnium datur cognitio | |
| sine consilio, poena sine provocatione, animadversio sine | |
| auxilio. Iudicare per quinquennium vel de consulibus vel | 34.1 |
| de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo | |
| iudicabit; magistratus eis petere licebit, causam dicere non | |
| licebit; emere agros a quibus volent et quos volent quam | |
| volent magno poterunt; colonias deducere novas, renovare | 5 |
| veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat per- | |
| mittitur; omnis provincias obeundi, liberos populos agris | |
| multandi, regnorum vendendorum summa potestas datur; | |
| cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque | |
| velint summo cum imperio iudicioque rerum omnium | 10 |
| vagari ut liceat conceditur; interea dissolvant iudicia pu- | |
| blica, e consiliis abducant quos velint, singuli de maximis | |
| rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, | |
| ratum sit quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiaverit. | |
| Verbum mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem | 35.1 |
| regiam appello, sed profecto maior est quaedam. Nullum | |
| enim regnum fuit umquam quod non se, <si> minus iure | |
| aliquo, at regionibus tamen certis contineret. Hoc vero | |
| infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, | 5 |
| quod latissime patet, et ea quae partim libera a vobis, partim | |
| etiam ignorata vobis sunt, permissu legis continentur. |