| Datur igitur eis primum ut liceat ea vendere omnia de | 2.35.8 |
| quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. | |
| Cornelio consulibus post<ve> ea. Cur hoc tam est obscurum | 36.1 |
| atque caecum? Quid? ista omnia de quibus senatus | |
| censuit nominatim in lege perscribi nonne potuerunt? Duae | |
| sunt huius obscuritatis causae, Quirites, una pudoris, si quis | |
| pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris. | 5 |
| Nam neque ea quae senatus vendenda censuit nominatim | |
| audet appellare; sunt enim loca publica urbis, sunt sacella | |
| quae post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit, | |
| quae maiores in urbe <partim ornamenta urbis,> partim peri- | |
| culi perfugia esse voluerunt. Haec lege tribunicia xviri | 10 |
| vendent. Accedet eo mons Gaurus, accedent salicta ad | |
| Minturnas, adiungetur etiam illa via vendibilis Herculanea | |
| multarum deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia | |
| quae senatus propter angustias aerari vendenda censuit, | |
| consules propter invidiam non vendiderunt. Verum haec | 37.1 |
| fortasse propter pudorem in lege reticentur. Sed illud | |
| magis est credendum et pertimescendum quod audaciae | |
| xvirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendo- | |
| rumque senatus consultorum, quae facta numquam sint, | 5 |
| cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt multi | |
| mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil | |
| est aequum nos de eorum audacia suspicari quorum cupidi- | |
| tati nimium angustus orbis terrarum esse videatur. | |
| Habetis unum venditionis genus quod magnum videri | 38.1 |
| vobis intellego; sed attendite animos ad ea quae con- | |
| sequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum ad | |
| cetera factum intellegetis. 'Qvi agri, qvae loca, aedi- | |
| ficia.' Quid est praeterea? Multa in mancipiis, in pecore, | 5 |
| auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus. Quid | |
| dicam? invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? | |
| Non metuit invidiam. Quid ergo? Longum putavit et | |
| timuit ne quid praeteriret; ascripsit 'alivdve qvid,' qua | |
| brevitate rem nullam esse exceptam videtis. Quicquid | 10 |
| igitur sit extra Italiam quod publicum populi Romani | |
| factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id | |
| xviros iubet vendere. Hoc capite, Quirites, omnis gentis, | 39.1 |
| nationes, provincias, regna xvirum dicioni, iudicio potesta- | |
| tique permissa et condonata esse dico. Primum hoc | |
| quaero, ecqui tandem locus usquam sit quem non possint | |
| xviri dicere publicum populi Romani esse factum. Nam | 5 |
| cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non | |
| liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare? Commodum erit | |
| Pergamum, Smyrnam, Trallis, Ephesum, Miletum, Cyzicum, | |
| totam denique Asiam quae post L. Sullam Q. Pompeium | |
| consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere; | 10 |
| utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem | 40.1 |
| et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? | |
| an, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et | |
| minas non quanti volet aestimabit? Quid? quod dispu- | |
| tari contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis | 5 |
| est et iudicatum, quoniam hereditatem iam crevimus, re- | |
| gnum Bithyniae, quod certe publicum est populi Romani | |
| factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis, | |
| stagna, portus, totam denique Bithyniam xviri vendituri | |
| sint? Quid? Mytilenae, quae certe vestrae, Quirites, belli | 10 |
| lege ac victoriae iure factae sunt, urbs et natura ac situ et | |
| descriptione aedificiorum et pulchritudine in primis nobilis, | |
| agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi conti- | |
| nentur. Quid? Alexandrea cunctaque Aegyptus ut oc- | 41.1 |
| culte latet, ut recondita est, ut furtim tota xviris traditur! | |
| Quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud regnum testa- | |
| mento regis Alexae populi Romani esse factum? Hic ego | |
| consul populi Romani non modo nihil iudico sed ne quid | 5 |
| sentiam quidem profero. Magna enim mihi res non modo | |
| ad statuendum sed etiam ad dicendum videtur esse. Video | |
| qui testamentum factum esse confirmet; auctoritatem sena- | |
| tus exstare hereditatis aditae sentio tum cum Alexa | |
| mortuo nos tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecu- | 10 |
| niam depositam recuperarent. Haec L. Philippum saepe in | 42.1 |
| senatu confirmasse memoria teneo; eum qui regnum illud | |
| teneat hoc tempore neque genere neque animo regio esse | |
| inter omnis fere video convenire. Dicitur contra nullum | |
| esse testamentum, non oportere populum Romanum om- | 5 |
| nium regnorum appententem videri, demigraturos in illa | |
| loca nostros homines propter agrorum bonitatem et omnium | |
| rerum copiam. Hac tanta de re P. Rullus cum ceteris | 43.1 |
| xviris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit? Nam | |
| utrumque ita magnum est ut nullo modo neque conceden- | |
| dum neque ferendum sit. Volet esse popularis; populo | |
| Romano adiudicabit. Ergo idem ex sua lege vendet Ale- | 5 |
| xandream, vendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherri- | |
| morumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique | |
| opulentissimi regni reperietur. Non sumet sibi tantum, | |
| non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo | |
| Romano abiudicabit. Primum cur <de> populi Romani | 44.1 |
| hereditate xviri iudicent, cum vos volueritis de privatis | |
| hereditatibus cviros iudicare? Deinde quis aget causam | |
| populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti xviri, | |
| quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis | 5 |
| adiudicaturos? Quod si Alexandrea petebatur, cur non | |
| eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato | |
| consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non | |
| item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? | |
| an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non | 10 |
| potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream | |
| perventuros arbitrati sunt? Atque illud circumspicite | 45.1 |
| vestris mentibus una, Quirites. Legatos nostros, homines | |
| auctoritate tenui, qui rerum privatarum causa legationes | |
| liberas obeunt, tamen exterae nationes ferre vix possunt. | |
| Grave est enim nomen imperi atque id etiam in levi per- | 5 |
| sona pertimescitur, propterea quod vestro, non suo nomine, | |
| cum hinc egressi sunt, abutuntur. Quid censetis, cum isti | |
| xviri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta fini- | |
| torum iuventute per totum orbem terrarum vagabuntur, quo | |
| tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes | 10 |
| futuras? Est in imperio terror; patientur. Est in adventu | 46.1 |
| sumptus; ferent. Imperabitur aliquid muneris; non recu- | |
| sabunt. Illud vero quantum est, Quirites, cum is xvir qui | |
| aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente | |
| ut dominus venerit illum ipsum locum quo venerit, illam | 5 |
| ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam | |
| populi Romani esse dicet! At quanta calamitas populi, | |
| si dixerit, quantus ipsi quaestus, si negarit! Atque idem | |
| qui haec appetunt queri non numquam solent omnis terras | |
| Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. Simile | 10 |
| vero est multa committi et condonari omnia, labori et nego- | |
| tio praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios libe- | |
| randos an ad opprimendos! Denique, si qui est honos | |
| singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum | |
| cui velit deferat, an is impudenter populo Romano per | 15 |
| legis fraudem surripiatur? |