| Intellexistis quot res et quantas xviri legis permissu ven- | 2.47.1 |
| dituri sint. Non est satis. Cum se sociorum, cum exte- | |
| rarum nationum, cum regum sanguine implerint, incidant | |
| nervos populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris, | |
| inrumpant in aerarium. Sequitur enim caput, quo capite | 5 |
| ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quae tanta ex | |
| superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane, | |
| quasi ea res vobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut | |
| xviri vestra vectigalia vendant nominatim, Quirites. Eam tu | 48.1 |
| mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctio- | |
| nem; quam me hercule ego praeconi huic ipsi luctuosam et | |
| acerbam praedicationem futuram puto.—Avctio—Vt in suis | |
| rebus, ita in re publica luxuriosus <est> nepos, qui prius silvas | 5 |
| vendat quam vineas! Italiam percensuisti; perge in Sici- | |
| liam.—Nihil est in hac provincia quod aut in oppidis aut | |
| in agris maiores nostri proprium nobis reliquerint quin id | |
| venire iubeat. Quod partum recenti victoria maiores vobis | 49.1 |
| in sociorum urbibus ac finibus et vinculum pacis et monu- | |
| mentum belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc au- | |
| ctore vendetis? Hic mihi parumper mentis vestras, Quirites, | |
| commovere videor, dum patefacio vobis quas isti penitus | 5 |
| abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pom- | |
| pei dignitatem. Et mihi, quaeso, ignoscite, si appello talem | |
| virum saepius. Vos mihi praetori biennio ante, Quirites, | |
| hoc eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibus- | |
| cumque rebus possem, illius absentis dignitatem vobiscum | 10 |
| una tuerer. Feci adhuc quae potui, neque familiaritate | |
| illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis, | |
| quam ego, etsi libente illo, tamen absente illo per vos con- | |
| secutus sum. Quam ob rem, cum intellegam totam hanc | 50.1 |
| fere legem ad illius opes evertendas tamquam machinam | |
| comparari, et resistam consiliis hominum et perficiam pro- | |
| fecto, quod ego video, ut id vos universi non solum videre | |
| verum etiam tenere possitis. Iubet venire quae Attalen- | 5 |
| sium, quae Phaselitum, quae Olympenorum fuerint, agrum- | |
| que Aperensem et Oroandicum et Gedusanum. Haec | |
| P. Servili imperio et victoria, clarissimi viri, vestra facta | |
| sunt. Adiungit agros Bithyniae regios quibus nunc publi- | |
| cani fruuntur; deinde Attalicos agros in Cherroneso, in | 10 |
| Macedonia qui regis Philippi sive Persae fuerunt, qui item | |
| a censoribus locati sunt et certissimum vectigal <adferunt>. | |
| Ascribit eidem auctioni Corinthios agros opimos et fertilis, | 51.1 |
| et Cyrenensis qui Apionis fuerunt, et agros in Hispania | |
| propter Carthaginem novam et in Africa ipsam veterem | |
| Carthaginem vendit, quam videlicet P. Africanus non | |
| propter religionem sedum illarum ac vetustatis de consili | 5 |
| sententia consecravit, nec ut ipse locus eorum qui cum hac | |
| urbe de imperio decertarunt vestigia calamitatis ostenderet, | |
| sed non fuit tam diligens quam est Rullus, aut fortasse | |
| emptorem ei loco reperire non potuit. Verum inter hos | |
| agros captos veteribus bellis virtute summorum imperatorum | 10 |
| adiungit regios agros Mithridatis, qui in Paphlagonia, qui | |
| in Ponto, qui in Cappadocia fuerunt, ut eos xviri vendant. | |
| Itane vero? non legibus datis, non auditis verbis impera- | 52.1 |
| toris, nondum denique bello confecto, cum rex Mithridates | |
| amisso exercitu regno expulsus tamen in ultimis terris | |
| aliquid etiam nunc moliatur atque ab invicta Cn. Pompei | |
| manu Maeote et illis paludibus et itinerum angustiis atque | 5 |
| altitudine montium defendatur, cum imperator in bello | |
| versetur, in locis autem illis etiam nunc belli nomen reli- | |
| quum sit, eos agros quorum adhuc penes Cn. Pompeium | |
| omne iudicium et potestas more maiorum debet esse xviri | |
| vendent? Et, credo, P. Rullus—is enim sic se gerit ut sibi | 53.1 |
| iam xvir designatus esse videatur—ad eam auctionem potis- | |
| simum proficiscetur! Is videlicet, ante quam veniat in | |
| Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam | |
| exemplum ab istis compositum esse arbitror: 'P. Servilivs | 5 |
| Rvllvs tribvnvs plebis xvir s. d. <Cn.> Pompeio Cn. f.' | |
| Non credo ascripturum esse 'Magno,' non enim videtur id | |
| quod imminuere lege conatur concessurus verbo. 'Te volo | |
| cvrare vt mihi Sinopae praesto sis avxilivmqve | |
| addvcas, dvm eos agros qvos <tv> tvo labore cepisti | 10 |
| ego mea lege vendam.' An Pompeium non adhibebit? | |
| in eius provincia vendet manubias imperatoris? Ponite | |
| ante oculos vobis Rullum in Ponto inter nostra atque | |
| hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus | |
| auctionantem. Neque in hoc solum inest contumelia, quae | 54.1 |
| vehementer et insignis est et nova, ut ulla res parta bello | |
| nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum admini- | |
| strante non modo venierit verum locata sit. Plus spectant | |
| homines certe quam contumeliam; sperant, si concessum | 5 |
| sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum iudicio omnium | |
| rerum, cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia | |
| non solum illis in locis vagari verum etiam ad ipsius exer- | |
| citum pervenire, aliquid illi insidiarum fieri, aliquid de eius | |
| exercitu, copiis, gloria detrahi posse. Putant, si quam spem | 10 |
| in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum | |
| commodorum, hanc non habiturum, cum viderit earum | |
| rerum omnium potestatem ad xviros esse translatam. Pa- | 55.1 |
| tior non moleste tam stultos esse qui haec sperent, tam im- | |
| pudentis qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse | |
| contemptum ut haec portenta me consule potissimum | |
| cogitarent. | 5 |