| Atque in omnibus his agris aedificiisque vendendis per- | 2.55.6 |
| mittitur xviris ut vendant 'qvibvscvmqve in locis.' O per- | |
| turbatam rationem, o libidinem effrenatam, o consilia | |
| dissoluta atque perdita! Vectigalia locare nusquam licet | |
| nisi in hac urbe, hoc ex loco, hac vestrum frequentia. | 10 |
| Venire nostras res proprias et in perpetuum a nobis aba- | |
| lienari in Paphlagoniae tenebris atque in Cappadociae | |
| solitudine licebit? L. Sulla cum bona indemnatorum | 56.1 |
| civium funesta illa auctione sua venderet et se praedam | |
| suam diceret vendere, tamen ex hoc loco vendidit nec, | |
| quorum oculos offendebat, eorum ipsorum conspectum | |
| fugere ausus est; xviri vestra vectigalia non modo non | 5 |
| vobis, Quirites, arbitris sed ne praecone quidem publico | |
| teste vendent? | |
| Sequitur 'omnis agros extra Italiam' infinito ex tem- | |
| pore, non, ut antea, ab Sulla et Pompeio consulibus. Co- | |
| gnitio xvirum, privatus sit an publicus; eique agro pergrande | 10 |
| vectigal imponitur. Hoc quantum iudicium, quam intole- | 57.1 |
| randum, quam regium sit, quem praeterit, posse quibus- | |
| cumque locis velint nulla disceptatione, nullo consilio | |
| privata publicare, publica liberare? Excipitur hoc capite | |
| ager <in> Sicilia Recentoricus; quem ego excipi et propter | 5 |
| hominum necessitudinem et propter <rei> aequitatem, Qui- | |
| rites, ipse vehementer gaudeo. Sed quae <est> haec impu- | |
| dentia! Qui agrum Recentoricum possident, vetustate | |
| possessionis se, non iure, misericordia senatus, non agri | |
| condicione defendunt. Nam illum agrum publicum esse | 10 |
| fatentur; se moveri possessionibus, antiquissimis sedibus, | |
| ac dis penatibus negant oportere. Ac, si est privatus ager | |
| Recentoricus, quid eum excipis? sin autem publicus, quae | |
| est ista aequitas ceteros, etiam si privati sint, permittere ut | |
| publici iudicentur, hunc excipere nominatim qui publicum | 15 |
| se esse fateatur? Ergo eorum ager excipitur qui apud | |
| Rullum aliqua ratione valuerunt, ceteri agri omnes qui | |
| ubique sunt sine ullo dilectu, sine populi Romani notione, | |
| sine iudicio senatus xviris addicentur? Atque etiam est | 58.1 |
| alia superiore capite quo omnia veneunt quaestuosa exceptio, | |
| quae teget eos agros de quibus foedere cautum est. Audivit | |
| hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu, non | |
| numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima | 5 |
| regem Hiempsalem quos P. Africanus populo Romano | |
| adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem | |
| cautum esse foedere. Hoc quia vos foedus non iusseritis, | |
| veretur Hiempsal ut satis firmum sit et ratum. Cuicuimodi | |
| est illud, tollitur vestrum iudicium, foedus totum accipitur, | 10 |
| comprobatur. Quod minuit auctionem xviralem laudo, | |
| quod regi amico cavet non reprehendo, quod non gratis | |
| fit indico. Volitat enim ante oculos istorum Iuba, regis | 59.1 |
| filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene | |
| capillatus. |