| Vix iam videtur locus esse qui tantos acervos pecuniae | 2.59.4 |
| capiat; auget, addit, accumulat. 'Avrvm, argentvm ex | 5 |
| praeda, ex manvbiis, ex coronario ad qvoscvmqve | |
| pervenit neqve relatvm est in pvblicvm neqve in | |
| monvmento consvmptvm,' id profiteri apud xviros et ad | |
| eos referri iubet. Hoc capite etiam quaestionem de cla- | |
| rissimis viris qui populi Romani bella gesserunt, iudiciumque | 10 |
| de pecuniis residuis ad xviros translatum videtis. Horum | |
| erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint, | |
| quid relatum, quid residuum sit; in posterum vero lex haec | |
| imperatoribus vestris constituitur; ut, quicumque de pro- | |
| vincia decesserit, apud eosdem xviros quantum habeat | 15 |
| praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur. Hic | 60.1 |
| tamen vir optimus eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. | |
| Vnde iste amor tam improvisus ac tam repentinus? Qui | |
| honore xviratus excluditur prope nominatim, cuius iudicium | |
| legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute cognitio | 5 |
| tollitur, cuius non in provinciam, sed in ipsa castra xviri | |
| cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et iudicio | |
| rerum omnium mittuntur, cui ius imperatorium, quod | |
| semper omnibus imperatoribus est conservatum, soli eri- | |
| pitur, is excipitur unus ne manubias referre iubeatur? | 10 |
| Vtrum tandem hoc capite honos haberi homini, an invidia | |
| quaeri videtur? | |
| Remittit hoc Rullo Cn. Pompeius; beneficio isto legis, | 61.1 |
| benignitate xvirali nihil utitur. Nam si est aequum praedam | |
| ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum | |
| immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad | |
| xviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit | 5 |
| praecipui Pompeius, nihil; volt se in communi atque in | |
| eodem quo ceteri iure versari. Sin est iniquum, Quirites, | |
| si turpe, si intolerandum hos xviros portitores omnibus | |
| omnium pecuniis constitui, qui non modo reges atque | |
| exterarum nationum homines sed etiam imperatores vestros | 10 |
| excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pom- | |
| peium, sed metuere ne ille eandem contumeliam quam | |
| ceteri ferre non possit. Pompeius autem <cum> hoc animo | 62.1 |
| sit ut, quicquid vobis placeat, sibi ferendum putet, quod vos | |
| ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inviti | |
| ferre cogamini. Verum tamen cavet ut, si qua pecunia | |
| post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea xviri | 5 |
| utantur. Nova porro vectigalia videt ea fore quae Pom- | |
| peius adiunxerit. Ita remissis manubiis vectigalibus eius | |
| virtute partis se frui putat oportere. |