| Parta sit pecunia, Quirites, xviris tanta quanta sit in | 2.62.9 |
| terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna | 10 |
| denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, acces- | |
| serint in cumulum manubiae vestrorum imperatorum; | |
| quantae et quam immanes divitiae xviris in tantis auctioni- | |
| bus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium | |
| quaerantur videtis. Cognoscite nunc alios immensos atque | 63.1 |
| intolerabilis quaestus, ut intellegatis ad certorum hominum | |
| importunam avaritiam hoc populare legis agrariae nomen | |
| esse quaesitum. Hac pecunia iubet agros emi quo dedu- | |
| camini. Non consuevi homines appellare asperius, Quirites, | 5 |
| nisi lacessitus. Vellem fieri posset ut a me sine contumelia | |
| nominarentur ei qui se xviros sperant futuros; iam videretis | |
| quibus hominibus omnium rerum et vendendarum et emen- | |
| darum potestatem permitteretis. Sed quod ego nondum | 64.1 |
| statuo mihi esse dicendum, vos tamen id potestis cum | |
| animis vestris cogitare; unum hoc certe videor mihi veris- | |
| sime posse dicere: tum cum haberet haec res publica | |
| Luscinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honori- | 5 |
| bus populi rebusque gestis verum etiam patientia pauper- | |
| tatis ornatos, et tum cum erant Catones, Phili, Laelii, | |
| quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque, | |
| forensibus domesticisque rebus perspexeratis, tamen huiusce | |
| modi res commissa nemini est ut idem iudicaret et venderet | 10 |
| et hoc faceret per quinquennium toto in orbe terrarum | |
| idemque agros vectigalis populi Romani abalienaret et, | |
| cum summam tantae pecuniae nullo teste sibi ipse ex sua | |
| voluntate fecisset, tum denique emeret a quibus vellet quod | |
| videretur. Committite vos nunc, Quirites, his hominibus | 65.1 |
| haec omnia quos odorari hunc xviratum suspicamini; | |
| reperietis partem esse eorum quibus ad habendum, partem | |
| quibus ad consumendum nihil satis esse videatur. Hic ego | |
| iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, | 5 |
| Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam con- | |
| suetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice | |
| deducatur; omnibus legibus agris publicis privatos esse | |
| deductos. Huiusce modi me aliquid ab hoc horrido ac | |
| truce tribuno plebis exspectasse <confiteor>; hanc vero emendi | 10 |
| et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam | |
| alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani | |
| semper putavi. Iubet agros emi. Primum quaero quos agros | 66.1 |
| et quibus in locis? Nolo suspensam et incertam plebem | |
| Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere. | |
| Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, | |
| Falernus, Literninus, Cumanus, Nucerinus. Audio. Ab alia | 5 |
| porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus; <ab alia> | |
| Venafranus, Allifanus, Trebulanus. Habes tantam pecu- | |
| niam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non | |
| modo emere verum etiam coacervare possis; cur eos non | |
| definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana | 10 |
| possit quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi in | |
| emendis et in vendendis rebus committendum putet? | |
| 'Definio,' inquit, 'Italiam.' Satis certa regio. Etenim | |
| quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam | |
| silvam deducamini? Age, non definis locum; quid? | 67.1 |
| naturam agri? 'Vero,' inquit, 'qvi arari avt coli possit.' | |
| 'Qui possit arari,' inquit, 'aut coli,' non qui aratus aut | |
| cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae | |
| auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: 'Ivgera cc in | 5 |
| qvibvs olivetvm fieri potest, ivgera ccc vbi institvi | |
| vineae possvnt.' Hoc tu emes ista innumerabili pecunia | |
| quod arari aut coli possit? Quod solum tam exile et | |
| macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod | |
| est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non | 10 |
| elaboret? 'Idcirco,' inquit, 'agros nominare non possum | |
| quia tangam nullum ab invito.' Hoc, Quirites, multo est | |
| quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio | |
| quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur | |
| cum idem expediet emptori et venditori. | 15 |