| Sed videte vim legis agrariae. Ne ei quidem qui agros | 2.68.1 |
| publicos possident decedent de possessione, nisi erunt | |
| deducti optima condicione et pecunia maxima. Conversa | |
| ratio. Antea cum erat a tribuno plebis mentio legis | |
| agrariae facta, continuo qui agros publicos aut qui posses- | 5 |
| siones invidiosas tenebant extimescebant; haec lex eos | |
| homines fortunis locupletat, invidia liberat. Quam multos | |
| enim, Quirites, existimatis esse qui latitudinem possessionum | |
| tueri, qui invidiam Sullanorum agrorum ferre non possint, | |
| qui vendere cupiant, emptorem non reperiant, perdere iam | 10 |
| denique illos agros ratione aliqua velint? Qui paulo ante | |
| diem noctemque tribunicium nomen horrebant, vestram vim | |
| metuebant, mentionem legis agrariae pertimescebant, ei | |
| nunc etiam ultro rogabuntur atque orabuntur ut agros | |
| partim publicos, partim plenos invidiae, plenos periculi | 15 |
| quanti ipsi velint xviris tradant. Atque hoc carmen hic | |
| tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit. Habet | 69.1 |
| socerum, virum optimum, qui tantum agri in illis rei | |
| publicae tenebris occupavit quantum concupivit. Huic | |
| subvenire volt succumbenti iam et oppresso, Sullanis oneri- | |
| bus gravi, sua lege, ut liceat illi invidiam deponere, | 5 |
| pecuniam condere. Et vos non dubitatis quin vectigalia | |
| vestra vendatis plurimo maiorum vestrorum sanguine et | |
| sudore quaesita, ut Sullanos possessores divitiis augeatis, | |
| periculo liberetis? Nam ad hanc emptionem xviralem | 70.1 |
| duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum | |
| propter invidiam domini fugiunt, alterum propter vasti- | |
| tatem. Sullanus ager a certis hominibus latissime con- | |
| tinuatus tantam habet invidiam ut veri ac fortis tribuni | 5 |
| plebis stridorem unum perferre non possit. Hic ager | |
| omnis, quoquo pretio coemptus erit, tamen ingenti pecunia | |
| nobis inducetur. Alterum genus agrorum propter sterili- | |
| tatem incultum, propter pestilentiam vastum atque desertum | |
| emetur ab eis qui eos vident sibi esse, si non vendiderint, | 10 |
| relinquendos. Et nimirum id est quod ab hoc tribuno | |
| plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re | |
| publica posse; exhauriendam esse; hoc enim <verbo> est | |
| usus, quasi de aliqua sentina ac non de optimorum civium | |
| genere loqueretur. Vos vero, Quirites, si me audire voltis, | 71.1 |
| retinete istam possessionem gratiae, libertatis, suffragiorum, | |
| dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum | |
| omnium commodorum, nisi forte mavoltis relictis his rebus | |
| atque hac luce rei publicae in Sipontina siccitate aut in | 5 |
| Salpinorum <plenis> pestilentiae finibus Rullo duce conlocari. | |
| Aut dicat quos agros empturus sit; ostendat et quid et | |
| quibus daturus sit. Vt vero, cum omnis urbis, agros, | |
| vectigalia, regna vendiderit, tum harenam aliquam aut | |
| paludes emat, id vos potestis, quaeso, concedere? | 10 |
| Quamquam illud est egregium quod hac lege ante | |
| omnia veneunt, ante pecuniae coguntur et coacervantur | |
| quam gleba una ematur. Deinde emi iubet, ab invito | |
| vetat. Quaero, si qui velint vendere non fuerint, quid | 72.1 |
| pecuniae fiet? Referre in aerarium lex vetat, exigi | |
| prohibet. Igitur pecuniam omnem xviri tenebunt, vobis | |
| ager non emetur; vectigalibus abalienatis, sociis vexatis, | |
| regibus atque omnibus gentibus exinanitis illi pecunias | 5 |
| habebunt, vos agros non habebitis. 'Facile,' inquit, 'addu- | |
| centur pecuniae magnitudine ut velint vendere.' Ergo | |
| ea lex est qua nostra vendamus quanti possimus, aliena | |
| emamus quanti possessores velint. |