| Atque in hos agros qui hac lege empti sint colonias | 2.73.1 |
| ab his xviris deduci iubet. Quid? omnisne locus eius | |
| modi est ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur | |
| in eum locum necne, an est locus qui coloniam postulet, | |
| est <qui> plane recuset? Quo in genere sicut in ceteris | 5 |
| rei publicae partibus est operae pretium diligentiam | |
| maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra | |
| suspicionem periculi conlocarunt ut esse non oppida | |
| Italiae, sed propugnacula imperi viderentur. Hi deducent | |
| colonias in eos agros quos emerint; etiamne si rei | 10 |
| publicae non expediat? 'Et in qvae loca praeterea | 74.1 |
| videbitvr.' Quid igitur est causae quin coloniam in | |
| Ianiculum possint deducere et suum praesidium in capite | |
| atque cervicibus nostris conlocare? Tu non definias quot | |
| colonias, in quae loca, quo numero colonorum deduci | 5 |
| velis, tu occupes locum quem idoneum ad vim tuam | |
| iudicaris, compleas numero, confirmes praesidio quo velis, | |
| populi Romani vectigalibus atque omnibus copiis ipsum | |
| populum Romanum coerceas, opprimas, redigas in istam | |
| xviralem dicionem ac potestatem? Vt vero totam Italiam suis | 75.1 |
| praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, | |
| cognoscite. Permittit xviris ut in omnia municipia, in omnis | |
| colonias totius Italiae colonos deducant quos velint, eisque | |
| colonis agros dari iubet. Num obscure maiores opes quam | 5 |
| libertas vestra pati potest, et maiora praesidia quaeruntur, | |
| num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra | |
| tollitur? Nam cum idem omnem pecuniam, maximam | |
| multitudinem <obtinebunt>, idem totam Italiam suis opibus | |
| obsidebunt, idem vestram libertatem suis praesidiis et | 10 |
| coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae | |
| facultas recuperandae vestrae libertatis relinquetur? |