At enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae
|
2.76.1
|
pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem am-
|
|
plissimam atque ornatissimam. Quid ad haec possu-
|
|
mus dicere? De commodo prius vestro dicam, Quirites;
|
|
deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis
|
5
|
agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si
|
|
quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni
|
|
resistat. Ac primum de oppido dicam, si quis est forte
|
|
quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colo-
|
|
norum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quinge-
|
10
|
nos sibi singuli sumunt. Quaeso, nolite vosmet ipsos conso-
|
77.1
|
lari; vere et diligenter considerate. Num vobis aut vestri
|
|
similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero
|
|
locum fore putatis? Si est omnibus vobis maiori<ve> vestrum
|
|
parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque no-
|
5
|
ctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet,
|
|
tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo.
|
|
Sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedem-
|
|
que delectis locus atque urbs quae bellum facere atque
|
|
instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine
|
10
|
contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias
|
|
comparari? Nam agrum quidem Campanum quem vobis
|
78.1
|
ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum no-
|
|
mine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena
|
|
iugera continuabunt. Nam si dicent per legem id non
|
|
licere, ne per Corneliam quidem licet; at videmus, ut
|
5
|
longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri.
|
|
Neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi
|
|
eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines
|
|
et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sus-
|
|
tentare possint. Quod si vestrum commodum spectat,
|
10
|
veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet.
|
|
Quaesivi ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et
|
79.1
|
quem ad modum illum agrum esset distributurus. Re-
|
|
spondit a Romilia tribu se initium esse facturum. Primum
|
|
quae est ista superbia et contumelia ut populi pars ampute-
|
|
tur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui
|
5
|
habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas
|
|
ostenditur? Aut, si hoc ab se dictum negat et satis facere
|
|
omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat,
|
|
a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat.
|
|
Si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari qui-
|
10
|
dem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum
|
|
intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maie-
|
|
statem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno
|
|
plebis patiemini? Quod si posset ager iste ad vos pervenire,
|
80.1
|
nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis?
|
|
Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput ve-
|
|
strae pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, funda-
|
|
mentum vectigalium, horreum legionum, solacium annonae
|
5
|
disperire patiemini? An obliti estis Italico bello amissis
|
|
ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus
|
|
alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani
|
|
vectigalia perlevi saepe momento fortunae inclinatione
|
|
temporis pendere? Quid nos Asiae portus, quid Syriae
|
10
|
ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima
|
|
suspicione praedonum aut hostium iniecta? At vero hoc
|
81.1
|
agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi
|
|
sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque
|
|
bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco
|
|
calamitosum esse soleat. Maiores nostri non solum id
|
5
|
quod <de> Campanis ceperant non imminuerunt verum etiam
|
|
quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat coemerunt.
|
|
Qua de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae
|
|
commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia
|
|
sine ulla religione quibus voluit est dilargitus, agrum Cam-
|
10
|
panum attingere ausus est; Rullus exstitit qui ex ea posses-
|
|
sione rem publicam demoveret ex qua nec Gracchorum
|
|
benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. Quem
|
|
agrum nunc praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per
|
|
iter qui faciunt, externi homines, vestrum esse audiunt, is,
|
15
|
cum erit divisus, <neque erit vester> neque vester esse dicetur.
|
|
At qui homines possidebunt? Primo quidem acres, ad vim
|
82.1
|
prompti, ad seditionem parati qui, simul ac xviri concre-
|
|
puerint, armati in civis et expediti ad caedem esse possint;
|
|
deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum
|
|
Campanum perferri videbitis. Vobis interea, qui illas a
|
5
|
maioribus pulcherrimas vectigalium sedis armis captas
|
|
accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus
|
|
relinquetur. At quantum intererit inter vestram et priva-
|
|
torum diligentiam! Quid? Cum a maioribus nostris P. Len-
|
|
tulus, qui princeps senatus <fuit>, in ea loca missus esset ut
|
10
|
privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant
|
|
pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pe-
|
|
cunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet
|
|
vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod,
|
|
cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam
|
15
|
malum nuntium audisset. Itane vero? privatum haec
|
83.1
|
causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum
|
|
privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? At
|
|
idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod
|
|
ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis
|
5
|
fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal
|
|
temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello
|
|
fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit;
|
|
at ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est.
|
|
Cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc vecti-
|
10
|
gali etiam belli difficultates sustentantur. Deinde in hac
|
84.1
|
adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in
|
|
ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum
|
|
liberorum esse non oportere. Sic enim dico, si Campanus
|
|
ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non
|
5
|
constitui et conlocari. Totus enim ager Campanus colitur
|
|
et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima;
|
|
quod genus hominum optime moratum, optimorum et ara-
|
|
torum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus
|
|
eicitur. Atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis
|
10
|
subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt;
|
|
his robustis et valentibus et audacibus xvirum satelliti-
|
|
bus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc
|
|
de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum nobis
|
|
maiores nostri reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis prae-
|
15
|
dicabunt: 'hunc agrum patres nostri acceptum a patribus
|
|
suis perdiderunt.' Equidem existimo: si iam campus Mar-
|
85.1
|
tius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes
|
|
adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui
|
|
parte malitis. Qua re etiam si ad vos esset singulos ali-
|
|
quid ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis
|
5
|
comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli
|
|
possideretis. Nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed
|
|
paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam
|
|
armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis?
|
|