| At enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae | 2.76.1 |
| pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem am- | |
| plissimam atque ornatissimam. Quid ad haec possu- | |
| mus dicere? De commodo prius vestro dicam, Quirites; | |
| deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis | 5 |
| agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si | |
| quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni | |
| resistat. Ac primum de oppido dicam, si quis est forte | |
| quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colo- | |
| norum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quinge- | 10 |
| nos sibi singuli sumunt. Quaeso, nolite vosmet ipsos conso- | 77.1 |
| lari; vere et diligenter considerate. Num vobis aut vestri | |
| similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero | |
| locum fore putatis? Si est omnibus vobis maiori<ve> vestrum | |
| parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque no- | 5 |
| ctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet, | |
| tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. | |
| Sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedem- | |
| que delectis locus atque urbs quae bellum facere atque | |
| instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine | 10 |
| contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias | |
| comparari? Nam agrum quidem Campanum quem vobis | 78.1 |
| ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum no- | |
| mine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena | |
| iugera continuabunt. Nam si dicent per legem id non | |
| licere, ne per Corneliam quidem licet; at videmus, ut | 5 |
| longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri. | |
| Neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi | |
| eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines | |
| et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sus- | |
| tentare possint. Quod si vestrum commodum spectat, | 10 |
| veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet. | |
| Quaesivi ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et | 79.1 |
| quem ad modum illum agrum esset distributurus. Re- | |
| spondit a Romilia tribu se initium esse facturum. Primum | |
| quae est ista superbia et contumelia ut populi pars ampute- | |
| tur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui | 5 |
| habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas | |
| ostenditur? Aut, si hoc ab se dictum negat et satis facere | |
| omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat, | |
| a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat. | |
| Si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari qui- | 10 |
| dem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum | |
| intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maie- | |
| statem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno | |
| plebis patiemini? Quod si posset ager iste ad vos pervenire, | 80.1 |
| nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis? | |
| Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput ve- | |
| strae pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, funda- | |
| mentum vectigalium, horreum legionum, solacium annonae | 5 |
| disperire patiemini? An obliti estis Italico bello amissis | |
| ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus | |
| alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani | |
| vectigalia perlevi saepe momento fortunae inclinatione | |
| temporis pendere? Quid nos Asiae portus, quid Syriae | 10 |
| ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima | |
| suspicione praedonum aut hostium iniecta? At vero hoc | 81.1 |
| agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi | |
| sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque | |
| bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco | |
| calamitosum esse soleat. Maiores nostri non solum id | 5 |
| quod <de> Campanis ceperant non imminuerunt verum etiam | |
| quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat coemerunt. | |
| Qua de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae | |
| commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia | |
| sine ulla religione quibus voluit est dilargitus, agrum Cam- | 10 |
| panum attingere ausus est; Rullus exstitit qui ex ea posses- | |
| sione rem publicam demoveret ex qua nec Gracchorum | |
| benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. Quem | |
| agrum nunc praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per | |
| iter qui faciunt, externi homines, vestrum esse audiunt, is, | 15 |
| cum erit divisus, <neque erit vester> neque vester esse dicetur. | |
| At qui homines possidebunt? Primo quidem acres, ad vim | 82.1 |
| prompti, ad seditionem parati qui, simul ac xviri concre- | |
| puerint, armati in civis et expediti ad caedem esse possint; | |
| deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum | |
| Campanum perferri videbitis. Vobis interea, qui illas a | 5 |
| maioribus pulcherrimas vectigalium sedis armis captas | |
| accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus | |
| relinquetur. At quantum intererit inter vestram et priva- | |
| torum diligentiam! Quid? Cum a maioribus nostris P. Len- | |
| tulus, qui princeps senatus <fuit>, in ea loca missus esset ut | 10 |
| privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant | |
| pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pe- | |
| cunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet | |
| vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod, | |
| cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam | 15 |
| malum nuntium audisset. Itane vero? privatum haec | 83.1 |
| causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum | |
| privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? At | |
| idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod | |
| ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis | 5 |
| fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal | |
| temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello | |
| fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; | |
| at ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est. | |
| Cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc vecti- | 10 |
| gali etiam belli difficultates sustentantur. Deinde in hac | 84.1 |
| adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in | |
| ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum | |
| liberorum esse non oportere. Sic enim dico, si Campanus | |
| ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non | 5 |
| constitui et conlocari. Totus enim ager Campanus colitur | |
| et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; | |
| quod genus hominum optime moratum, optimorum et ara- | |
| torum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus | |
| eicitur. Atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis | 10 |
| subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; | |
| his robustis et valentibus et audacibus xvirum satelliti- | |
| bus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc | |
| de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum nobis | |
| maiores nostri reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis prae- | 15 |
| dicabunt: 'hunc agrum patres nostri acceptum a patribus | |
| suis perdiderunt.' Equidem existimo: si iam campus Mar- | 85.1 |
| tius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes | |
| adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui | |
| parte malitis. Qua re etiam si ad vos esset singulos ali- | |
| quid ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis | 5 |
| comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli | |
| possideretis. Nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed | |
| paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam | |
| armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis? |