| Haec tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monu- | 2.98.1 |
| menta maiorum sapientiae sequi maluisti, haec tu cum | |
| istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra | |
| <expilaretis,> exploraretis nova, <urbem novam huic> urbi ad | |
| certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum ius, iuris | 5 |
| dictionem, potestatem urbis, nationes, provincias, liberos | |
| populos, reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut, | |
| cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis, ex vectiga- | |
| libus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab impera- | |
| toribus nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad | 10 |
| nutum vestrum penderent; ut idem partim invidiosos agros | |
| a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentis a | |
| vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti velletis | |
| populo Romano induceretis; ut omnia municipia colonias- | |
| que Italiae novis colonis occuparetis; ut quibuscumque in | 15 |
| locis vobis videretur ac quam multis videretur colonias | |
| conlocaretis; ut omnem rem publicam vestris militibus, | 99.1 |
| vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis atque oppressam | |
| teneretis; ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepis- | |
| sime res publica contra acerrimos hostis et contra impro- | |
| bissimos civis <munita est, exercitu> victore atque horum | 5 |
| conspectu privare possetis; ut nihil auro et argento violari, | |
| nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu perfringi | |
| posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; ut | |
| volitaretis interea per gentis, per regna omnia cum imperio | |
| summo, cum iudicio infinito, cum omni pecunia; ut veni- | 10 |
| retis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum | |
| vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legi- | |
| bus omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo | |
| petere possetis; ut nemo ad populum Romanum vos addu- | |
| cere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul | 15 |
| coercere, non tribunus plebis retinere posset. |