| Haec ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intem- | 2.100.1 |
| perantia non miror, sperasse me consule adsequi posse | |
| demiror. Nam cum omnium consulum gravis in re <publica> | |
| custodienda cura ac diligentia debet esse, tum eorum | |
| maxime qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules | 5 |
| facti. Nulli populo Romano pro me maiores mei spopon- | |
| derunt; mihi creditum est; a me petere quod debeo, me | |
| ipsum appellare debetis. Quem ad modum, cum petebam, | |
| nulli me vobis auctores generis mei commendarunt, sic, si | |
| quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a vobis depre- | 10 |
| centur. Qua re, modo mihi vita suppetat, quam ego <cona- | |
| bor> ab istorum scelere insidiisque defendere, polliceor hoc | |
| vobis, Quirites, bona fide: rem publicam vigilanti homini, | |
| non timido, diligenti, <non ignavo,> commisistis. Ego <sum> is | 101.1 |
| consul qui contionem metuam, qui tribunum plebis per- | |
| horrescam, qui saepe et sine causa tumultuer, qui timeam | |
| ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis duci | |
| iusserit? Ego cum vestris armis armatus <sim>, imperio, auctori- | 5 |
| tate insignibusque amplissimis exornatus, non horreo in hunc | |
| locum progredi, possum vobis, Quirites, auctoribus improbi- | |
| tati hominis resistere, nec vereor ne res publica tantis | |
| munita praesidiis ab istis vinci aut opprimi possit. Si | |
| antea timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non | 10 |
| vererer. Quis enim umquam tam secunda contione legem | |
| agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere est | |
| ac non disturbare atque pervertere. Ex quo intellegi, | 102.1 |
| Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego | |
| vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tran- | |
| quillitatem, otium. Quae nobis designatis timebatis, ea ne | |
| accidere possent consilio meo ac ratione provisa sunt. | 5 |
| Non modo vos eritis in otio qui semper esse volueratis, | |
| verum etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque | |
| otiosissimos reddam. Etenim illis honores, potestates, divi- | |
| tiae ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari | |
| solent; vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in | 10 |
| legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res fami- | |
| liaris in pace, omni ratione otium retinere debetis. Nam si | 103.1 |
| ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi | |
| inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati | |
| eritis, si <in> hoc statu quem habetis vestra non ignavia quae- | |
| situm, sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! Ego | 5 |
| ex concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis | |
| eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore | |
| aiebant, providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem, | |
| tribunis plebis denuntiavi <ne> quid turbulenti me consule | |
| conflarent. Summum et firmissimum est illud communibus | 10 |
| fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die | |
| maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reli- | |
| quis temporibus rei publicae praebeatis. Promitto, recipio, | |
| polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum ut | |
| iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos | 15 |
| universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur. |