| DE LEGE AGRARIA ORATIO TERTIA | |
| CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM | |
| TR. PLEB. AD POPVLVM | |
| Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quae | 3.1.1 |
| apud vos de me deferunt, ea coram potius me praesente | |
| dixissent; nam et aequitatem vestrae disceptationis et con- | |
| suetudinem superiorum et ius suae potestatis retinuissent. | |
| Sed quoniam adhuc praesens certamen contentionemque | 5 |
| fugerunt, nunc, si videtur eis, in meam contionem prodeant | |
| et, quo provocati a me venire noluerunt, revocati saltem | |
| revertantur. Video quosdam, Quirites, strepitu significare | 2.1 |
| nescio quid et non eosdem voltus quos proxima mea con- | |
| tione praebuerunt in hanc contionem mihi rettulisse. Qua | |
| re a vobis qui nihil de me credidistis ut eam voluntatem quam | |
| semper habuistis erga me retineatis peto; a vobis autem | 5 |
| quos leviter immutatos esse sentio parvam exigui temporis | |
| usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si quae | |
| dixero vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc | |
| ipso in loco depositam atque abiectam relinquatis. Com- | 3.1 |
| pleti sunt animi auresque vestrae, Quirites, me gratificantem | |
| Septimiis, Turraniis ceterisque Sullanarum adsignationum | |
| possessoribus agrariae legi et commodis vestris obsistere. | |
| Hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint necesse est, | 5 |
| hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros | |
| vobisque dividi, aut denique minui privatorum possessiones | |
| ut in eas vos deducamini. Si ostendo non modo non | |
| adimi cuiquam glebam de Sullanis agris, sed etiam genus id | |
| agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque | 10 |
| sanciri, si doceo agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter | |
| Rullum sua lege consulere ut facile appareat eam legem | |
| non a vestrorum commodorum patrono, sed a Valgi genero | |
| esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa | |
| criminatione qua in me absentem usus est non solum | 15 |
| meam sed etiam vestram diligentiam prudentiamque de- | |
| spexerit? |