| Caput est legis xl de quo ego consulto, Quirites, neque | 3.4.1 |
| apud vos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam | |
| iam rei publicae cicatricem viderer aut aliquid alienissimo | |
| tempore novae dissensionis commovere, neque vero nunc | |
| ideo disputabo quod hunc statum rei publicae non magno | 5 |
| opere defendendum putem, praesertim qui oti et concor- | |
| diae patronum me in hunc annum populo Romano pro- | |
| fessus sim, sed ut doceam Rullum posthac in eis saltem | |
| tacere rebus in quibus de se et de suis factis taceri velit. | |
| Omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis esse | 5.1 |
| arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut | |
| omnia quaecumque ille fecisset essent rata. Nam cum | |
| ceteris in civitatibus tyrannis institutis leges omnes exstin- | |
| guantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum lege | 5 |
| constituit. Est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet | |
| excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed | |
| temporis. Quid si est haec multo impudentior? Nam | 6.1 |
| Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi, <civi> datur, | |
| coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria; sed | |
| tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum | |
| est, aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est | 5 |
| haec: 'Qvi post C. Marivm Cn. Papirivm consvles.' | |
| Quam procul a suspicione fugit, quod eos consules qui | |
| adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit! | |
| Si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et | |
| invidiosum arbitratus est. Sed quem vestrum tam tardo | 10 |
| ingenio fore putavit cui post eos consules Sullam dictatorem | |
| fuisse in mentem venire non posset? Quid ergo ait Maria- | 7.1 |
| nus tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit? | |
| 'Qvi post Marivm et Carbonem consvles agri, aedi- | |
| ficia, lacvs, stagna, loca, possessiones'—caelum et mare | |
| praetermisit, cetera complexus est—'pvblice data adsi- | 5 |
| gnata, vendita, concessa svnt'—a quo, Rulle? post Ma- | |
| rium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis | |
| concessit praeter Sullam?—'ea omnia eo ivre sint'—quo | |
| iure? labefactat videlicet nescio quid. Nimium acer, nimium | |
| vehemens tribunus plebis Sullana rescindit—'vt qvae | 10 |
| optimo ivre privata svnt.' Etiamne meliore quam pa- | |
| terna et avita? Meliore. At hoc Valeria lex non dicit, | 8.1 |
| Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. Si | |
| isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae | |
| possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est | |
| tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur. | 5 |
| Tu vero, Rulle, quid quaeris? Quod habent ut habeant? | |
| Quis vetat? Vt privatum sit? Ita latum est. Vt meliore | |
| <iure> tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager Hirpinus—totum | |
| enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpi- | |
| nas? Id enim caves. Optimo enim iure ea sunt profecto | 9.1 |
| praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore iure | |
| sunt quam serva; capite hoc omnia quae serviebant non | |
| servient. Soluta meliore in causa sunt quam obligata; | |
| eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt, | 5 |
| liberantur. Immunia commodiore condicione sunt quam | |
| illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua Crabra vecti- | |
| gal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla | |
| mihi datus esset, Rulli lege non penderem. Video vos, | 10.1 |
| Quirites, sicuti res ipsa cogit, commoveri vel legis vel ora- | |
| tionis impudentia, legis quae ius melius Sullanis praediis | |
| constituat quam paternis, orationis quae eius modi <in> causa | |
| insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium vehe- | 5 |
| menter defendere. At si illa solum sanciret quae a Sulla | |
| essent data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confite- | |
| retur. Sed non modo illis cavet verum etiam aliud quod- | |
| dam genus donationis inducit; et is qui a me Sullanas | |
| possessiones defendi criminatur non eas solum sancit | 10 |
| verum ipse novas adsignationes instituit et repentinus Sulla | |
| nobis exoritur. Nam attendite quantas concessiones agro- | 11.1 |
| rum hic noster obiurgator uno verbo facere conetur: 'Qvae | |
| data, donata, concessa, vendita.' Patior, audio. Quid | |
| deinde? 'possessa.' Hoc tribunus plebis promulgare | |
| ausus est ut, quod quisque post Marium et Carbonem con- | 5 |
| sules possideret, id eo iure teneret <quo> quod optimo pri- | |
| vatum <est>? Etiamne si vi deiecit, etiamne si clam, si | |
| precario venit in possessionem? Ergo hac lege ius civile, | |
| causae possessionum, praetorum interdicta tollentur. Non | 12.1 |
| mediocris res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites, | |
| latet. Sunt enim multi agri lege Cornelia publicati nec | |
| cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus | |
| impudentissime possidentur. His cavet, hos defendit, hos | 5 |
| privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit | |
| Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui | |
| possident. Causam quaero cur ea quae maiores vobis in | |
| Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia | |
| reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt con- | 10 |
| donari possessoribus eadem lege videatis. Iam totam | 13.1 |
| legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta | |
| sit, tum ad Sullanae adsignationis rationes esse accommo- | |
| datissimam. Nam socer huius vir multum bonus est; | |
| neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impu- | 5 |
| dentia disputo. Ille enim quod habet retinere volt neque | |
| se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non | |
| habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus | |
| appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res | |
| defendere <me> criminatur. 'Habet agros non nullos,' inquit, | 14.1 |
| 'socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea | |
| lege quanti volet. Habet incertos ac nullo iure possessos; | |
| confirmabuntur optimo iure. Habet publicos; reddam | |
| privatos. Denique eos fundos quos in agro Casinati opti- | 5 |
| mos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo vicinos | |
| proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis | |
| unam fundi regionem normamque perfecerit, quos nunc | |
| cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit.' |