| Et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc | 3.15.1 |
| promulgarit ostendi, doceat ipse nunc ego quem posses- | |
| sorem defendam, cum agrariae legi resisto. Silvam | |
| Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo. | |
| Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non | 5 |
| cedo. Deinde Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum | |
| possessiones venalis ac proscriptas hac lege video; vestra | |
| sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque repu- | |
| gnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis | |
| possessionibus me consule demoveri, praesertim, Quirites, | 10 |
| cum vobis nihil quaeratur. Hoc enim vos <in> errore | 16.1 |
| versari diutius non oportet. Num quis vestrum ad vim, ad | |
| facinus, ad caedem accommodatus est? Nemo. Atqui ei | |
| generi hominum, mihi credite, Campanus ager et praeclara | |
| illa Capua servatur; exercitus contra vos, contra libertatem | 5 |
| vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc | |
| urbem Capua, contra vos manus hominum audacissimorum, | |
| contra Cn. Pompeium x duces comparantur. Veniant | |
| et coram, quoniam me in vestram contionem vobis flagi- | |
| tantibus evocaverunt, disserant. | 10 |