| PRO C. RABIRIO PERDVELLIONIS | |
| REO AD QVIRITES ORATIO | |
| Etsi, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi | 1.1 |
| rationem reddere qua de causa quemque defendam, pro- | |
| pterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis | |
| semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi, | |
| tamen in hac defensione capitis, famae fortunarumque | 5 |
| omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici | |
| mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc | |
| defendendum esse visa est, eadem vobis ad absolvendum | |
| debet videri. Nam me cum amicitiae vetustas, cum dignitas | 2.1 |
| hominis, cum ratio humanitatis, cum meae vitae perpetua | |
| consuetudo ad C. Rabirium defendendum est adhortata, | |
| tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae, | |
| consulare officium, consulatus denique ipse mihi una <a> | 5 |
| vobis cum salute rei publicae commendatus coegit. Non | |
| enim C. Rabirium culpa delicti, non invidia vitae, Quirites, | |
| non denique veteres iustae gravesque inimicitiae civium in | |
| discrimen capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxi- | |
| lium maiestatis atque imperi quod nobis a maioribus est | 10 |
| traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac auctoritas | |
| senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum | |
| contra pestem ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his | |
| rebus evertendis unius hominis senectus, infirmitas solitudo- | |
| que temptata est. Quam ob rem si est boni consulis, | 3.1 |
| cum cuncta auxilia rei publicae labefactari convellique | |
| videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque | |
| communibus, implorare civium fidem, suam salutem | |
| posteriorem salute communi ducere, est etiam bonorum et | 5 |
| fortium civium, quales vos omnibus rei publicae temporibus | |
| exstitistis, intercludere omnis seditionum vias, munire | |
| praesidia rei publicae, summum in consulibus imperium, | |
| summum in senatu consilium putare; ea qui secutus sit, | |
| laude potius et honore quam poena et supplicio dignum | 10 |
| iudicare. Quam ob rem labor in hoc defendendo praecipue | 4.1 |
| meus est, studium vero conservandi hominis commune | |
| mihi vobiscum esse debebit. |