| Sic enim existimare debetis, Quirites, post hominum | 4.4 |
| memoriam rem nullam maiorem, magis periculosam, magis | 5 |
| ab omnibus vobis providendam neque a tribuno pl. sus- | |
| ceptam neque a consule defensam neque ad populum | |
| Romanum esse delatam. Agitur enim nihil aliud in hac | |
| causa, Quirites, <nisi> ut nullum sit posthac in re publica | |
| publicum consilium, nulla bonorum consensio contra impro- | 10 |
| borum furorem et audaciam, nullum extremis rei publicae | |
| temporibus perfugium et praesidium salutis. Quae cum ita | 5.1 |
| sint, primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae | |
| fortunarumque omnium fieri necesse est, ab Iove Optimo | |
| Maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum | |
| ope et auxilio multo magis haec res publica quam ratione | 5 |
| hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam peto | |
| precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem | |
| conservandam et ad rem publicam constituendam inluxisse | |
| patiantur. Deinde vos, Quirites, quorum potestas proxime | |
| ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, | 10 |
| quoniam uno tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi | |
| atque innocentissimi, salus rei publicae vestris manibus | |
| suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis | |
| misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam | |
| soletis. | 15 |
| Nunc quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis | 6.1 |
| angustiis obstitisti meque ex comparato et constituto spatio | |
| defensionis in semihorae articulum coegisti, parebitur et, | |
| quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod | |
| miserrimum, inimici potestati. Quamquam in hac prae- | 5 |
| scriptione semihorae patroni mihi partis reliquisti, consulis | |
| ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum | |
| satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum. | |
| Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc | 7.1 |
| violatos esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum | |
| putas; quo in crimine nihil est umquam abs te dictum, | |
| nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. In | |
| quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio | 5 |
| Macer inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices | |
| iudicarint. An de peculatu facto aut de tabulario incenso | 8.1 |
| longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus | |
| C. Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est | |
| honestissime liberatus, ipse vero Rabirius non modo in | |
| iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem | 5 |
| suspicionem verbo est umquam vocatus. An de sororis | |
| filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum | |
| esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris funeris | |
| excusatio quaereretur. Quid enim est tam veri simile quam | |
| cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, | 10 |
| atque ita cariorem ut alter vita crudelissime privaretur, | |
| cum alteri ad prolationem iudici biduum quaereretur? An | |
| de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de | |
| civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut | |
| necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius | 15 |
| totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur, | |
| cumque ad eius propulsandum periculum non modo | |
| homines sed prope regiones ipsae convenerint, aliquanto | |
| etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac | |
| termini postulabant? Nam quid ego ad id longam ora- | 20 |
| tionem comparem quod est in eadem multae inrogatione | |
| praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae | |
| pepercisse? Quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab | 9.1 |
| Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem. | |
| Ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant | |
| intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse. |