| Illam alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam | 9.5 |
| atque angustam esse voluisti; quae non oratoris ingenium | |
| sed consulis auxilium implorat et flagitat. Nam de perduel- | 10.1 |
| lionis iudicio, quod a me sublatum esse criminari soles, | |
| meum crimen est, non Rabiri. Quod utinam, Quirites, | |
| ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem! | |
| utinam hoc, quod ille crimen esse volt, proprium testi- | 5 |
| monium meae laudis esset. Quid enim optari potest quod | |
| ego mallem quam me in consulatu meo carnificem de foro, | |
| crucem de campo sustulisse? Sed ista laus primum est | |
| maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum | |
| in libero populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt, | 10 |
| deinde multorum virorum fortium qui vestram libertatem | |
| non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum | |
| munitam esse voluerunt. | |
| Quam ob rem uter nostrum tandem, Labiene, popularis | 11.1 |
| est, tune qui civibus Romanis in contione ipsa carnificem, | |
| qui vincla adhiberi putas oportere, qui in campo Martio | |
| comitiis centuriatis auspicato in loco crucem ad civium | |
| supplicium defigi et constitui iubes, an ego qui funestari | 5 |
| contionem contagione carnificis veto, qui expiandum forum | |
| populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico, | |
| qui castam contionem, sanctum campum, inviolatum | |
| corpus omnium civium Romanorum, integrum ius libertatis | |
| defendo servari oportere? Popularis vero tribunus pl. | 12.1 |
| custos defensorque iuris et libertatis! Porcia lex virgas | |
| ab omnium civium Romanorum corpore amovit, hic | |
| misericors flagella rettulit; Porcia lex libertatem civium | |
| lictori eripuit, Labienus, homo popularis, carnifici tradidit; | 5 |
| C. Gracchus legem tulit ne de capite civium Romanorum | |
| iniussu vestro iudicaretur, hic popularis a iiviris iniussu | |
| vestro non iudicari de cive Romano sed indicta causa | |
| civem Romanum capitis condemnari coegit. Tu mihi etiam | 13.1 |
| legis Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu cuius- | |
| quam denique hominis popularis mentionem facis, qui non | |
| modo suppliciis invisitatis sed etiam verborum crudelitate | |
| inaudita violare libertatem huius populi, temptare mansuetu- | 5 |
| dinem, commutare disciplinam conatus es? Namque haec | |
| tua, quae te, hominem clementem popularemque, delectant, | |
| 'I, lictor, conliga manvs,' non modo huius libertatis | |
| mansuetudinisque non sunt sed ne Romuli quidem aut | |
| Numae Pompili; Tarquini, superbissimi atque crudelissimi | 10 |
| regis, ista sunt cruciatus carmina quae tu, homo lenis ac | |
| popularis, libentissime commemoras: 'Capvt obnvbito, | |
| arbori infelici svspendito,' quae verba, Quirites, iam | |
| pridem in hac re publica non solum tenebris vetustatis | |
| verum etiam luce libertatis oppressa sunt. | 15 |