| An vero, si actio ista popularis esset et si ullam partem | 14.1 |
| aequitatis haberet aut iuris, C. Gracchus eam reliquisset? | |
| Scilicet tibi graviorem dolorem patrui tui mors attulit quam | |
| C. Graccho fratris, et tibi acerbior eius patrui mors est | |
| quem numquam vidisti quam illi eius fratris quicum concor- | 5 |
| dissime vixerat, et simili iure tu ulcisceris patrui mortem | |
| atque ille persequeretur fratris, si ista ratione agere | |
| voluisset, et par desiderium sui reliquit apud populum | |
| Romanum Labienus iste, patruus vester, quisquis fuit, | |
| ac Ti. Gracchus reliquerat. An pietas tua maior quam | 10 |
| <C.> Gracchi, an animus, an consilium, an opes, an auctori- | |
| tas, an eloquentia? quae si in illo minima fuissent, tamen | |
| prae tuis facultatibus maxima putarentur. Cum vero his | 15.1 |
| rebus omnibus C. Gracchus omnis vicerit, quantum inter- | |
| vallum tandem inter te atque illum interiectum putas? | |
| Sed moreretur prius acerbissima morte miliens <C.> Gracchus | |
| quam in eius contione carnifex consisteret; quem non | 5 |
| modo foro sed etiam caelo hoc ac spiritu censoriae leges | |
| atque urbis domicilio carere voluerunt. Hic se popularem | |
| dicere audet, me alienum a commodis vestris, cum iste | |
| omnis et suppliciorum et verborum acerbitates non ex | |
| memoria vestra ac patrum vestrorum sed ex annalium | 10 |
| monumentis atque ex regum commentariis conquisierit, | |
| ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis | |
| atque factis repugnarim et restiterim crudelitati? nisi forte | |
| hanc condicionem vobis esse voltis quam servi, si libertatis | |
| spem propositam non haberent, ferre nullo modo possent. | 15 |
| Misera est ignominia iudiciorum publicorum, misera multa- | 16.1 |
| tio bonorum, miserum exsilium; sed tamen in omni calami- | |
| tate retinetur aliquod vestigium libertatis. Mors denique | |
| si proponitur, in libertate moriamur, carnifex vero et | |
| obductio capitis et nomen ipsum crucis absit non modo | 5 |
| a corpore civium Romanorum sed etiam a cogitatione, | |
| oculis, auribus. Harum enim omnium rerum non solum | |
| eventus atque perpessio sed etiam condicio, exspectatio, | |
| mentio ipsa denique indigna cive Romano atque homine | |
| libero est. An vero servos nostros horum suppliciorum | 10 |
| omnium metu dominorum benignitas vindicta una liberat; | |
| nos a verberibus, ab unco, a crucis denique terrore neque | |
| res gestae neque acta aetas neque vestri honores vindica- | |
| bunt? Quam ob rem fateor atque etiam, Labiene, profiteor | 17.1 |
| et prae me fero te ex illa crudeli, importuna, non tribunicia | |
| actione sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse | |
| depulsum. Qua tu in actione quamquam omnia exempla | |
| maiorum, omnis leges, omnem auctoritatem senatus, omnis | 5 |
| religiones atque auspiciorum publica iura neglexisti, tamen | |
| a me haec in hoc tam exiguo meo tempore non audies; | |
| liberum tempus nobis dabitur ad istam disceptationem. |