| Nunc de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui | 18.1 |
| tui morte dicemus. Arguis occisum esse a C. Rabirio | |
| L. Saturninum. At id C. Rabirius multorum testimoniis, | |
| Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum esse | |
| docuit; ego autem, si mihi esset integrum, susciperem | 5 |
| hoc crimen, agnoscerem, confiterer. Vtinam hanc mihi | |
| facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare, | |
| C. Rabiri manu L. Saturninum, hostem populi Romani, | |
| interfectum!—Nihil me clamor iste commovet sed conso- | |
| latur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed non | 10 |
| multos. Numquam, mihi credite, populus Romanus hic | |
| qui silet consulem me fecisset, si vestro clamore perturba- | |
| tum iri arbitraretur. Quanto iam levior est acclamatio! | |
| Quin continetis vocem indicem stultitiae vestrae, testem | |
| paucitatis!—Libenter, inquam, confiterer, si vere possem | 19.1 |
| aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu | |
| L. Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum | |
| esse arbitrarer; sed, quoniam id facere non possum, con- | |
| fitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non | 5 |
| minus. Confiteor interficiendi Saturnini causa C. Rabirium | |
| arma cepisse. Quid est, Labiene? quam a me graviorem | |
| confessionem aut quod in hunc maius crimen exspectas? | |
| nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem | |
| occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit. | 10 |
| Si interfici Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra | |
| Saturninum sine scelere non possunt; si arma iure sumpta | |
| concedis, inter<fectum iure concedas necesse est>. | |
| Fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules | 20.1 |
| adhiberent tribunos pl. et praetores, quos eis videretur, | |
| operamque darent ut imperium populi Romani maie- | |
| stasque conservaretur. Adhibent omnis tribunos pl. praeter | |
| Saturninum, <praetores> praeter Glauciam; qui rem publicam | 5 |
| salvam esse vellent, arma capere et se sequi iubent. Parent | |
| omnes; ex aede Sancus armamentariisque publicis arma | |
| populo Romano C. Mario consule distribuente dantur. | |
| Hic iam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero. | |
| Cum Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una | 10 |
| C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus atque | |
| ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem | |
| Q. Labienum, patruum tuum; in foro autem C. Marius | |
| et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus senatus, | |
| atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos patres | 15 |
| conscriptos qui nunc sunt in invidiam vocatis, quo facilius | |
| de hoc senatu detrahere possitis, <laudare consuevistis,> cum | |
| equester ordo—at quorum equitum, di immortales! | |
| patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam | |
| partem rei publicae atque omnem dignitatem iudici- | 20 |
| orum tenebant,—cum omnes omnium ordinum homines | |
| qui in salute rei publicae salutem suam repositam esse | |
| arbitrabantur arma cepissent: quid tandem C. Rabirio | |
| faciendum fuit? De te ipso, inquam, Labiene, quaero. | 21.1 |
| Cum ad arma consules ex senatus consulto vocavissent, | |
| cum armatus M. Aemilius, princeps senatus, in comitio | |
| constitisset, qui cum ingredi vix posset, non ad inse- | |
| quendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum impedi- | 5 |
| mento fore putabat, cum denique Q. Scaevola confectus | |
| senectute, perditus morbo, mancus et membris omnibus | |
| captus ac debilis, hastili nixus et animi vim et infirmi- | |
| tatem corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Galba, | |
| C. Serranus, P. Rutilius, C. Fimbria, Q. Catulus omnesque | 10 |
| qui tum erant consulares pro salute communi arma cepis- | |
| sent, cum omnes praetores, cuncta nobilitas ac iuventus | |
| accurreret, Cn. et L. Domitii, L. Crassus, Q. Mucius, | |
| C. Claudius, M. Drusus, cum omnes Octavii, Metelli, Iulii, | |
| Cassii, Catones, Pompeii, cum L. Philippus, L. Scipio, | 15 |
| cum M. Lepidus, cum D. Brutus, cum hic ipse P. Servilius, | |
| quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum hic Q. Catulus, | |
| admodum tum adulescens, cum hic C. Curio, cum denique | |
| omnes clarissimi viri cum consulibus essent: quid tandem | |
| C. Rabirium facere convenit? utrum inclusum atque | 20 |
| abditum latere in occulto atque ignaviam suam tenebrarum | |
| ac parietum custodiis tegere, an in Capitolium pergere atque | |
| ibi se cum tuo patruo et ceteris ad mortem propter vitae | |
| turpitudinem confugientibus congregare, an cum Mario, | |
| Scauro, Catulo, Metello, Scaevola, cum bonis denique omni- | 25 |
| bus coire non modo salutis verum etiam periculi societatem? | |
| Tu denique, Labiene, quid faceres tali in re ac tempore? | 22.1 |
| Cum ignaviae ratio te in fugam atque in latebras impelleret, | |
| improbitas et furor L. Saturnini in Capitolium arcesseret, | |
| consules ad patriae salutem ac libertatem vocarent, quam | |
| tandem auctoritatem, quam vocem, cuius sectam sequi, | 5 |
| cuius imperio parere potissimum velles? 'Patruus,' inquit, | |
| 'meus cum Saturnino fuit.' Quid? pater quicum? quid? | |
| propinqui vestri, equites Romani? quid? omnis prae- | |
| fectura, regio, vicinitas vestra? quid? ager Picenus uni- | |
| versus utrum tribunicium furorem, an consularem auctori- | 10 |
| tatem secutus est? Equidem hoc adfirmo quod tu nunc | 23.1 |
| de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se | |
| esse confessum; nemo est, inquam, inventus tam profli- | |
| gatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed | |
| etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse | 5 |
| cum Saturnino fateretur. At fuit vester patruus. Fuerit, | |
| et fuerit <nulla> vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis | |
| domesticis volneribus coactus; induxerit eum L. Saturnini | |
| familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret; idcircone | |
| oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere | 10 |
| in illa armata multitudine bonorum, consulum voci atque | |
| imperio non oboedire? Atqui videmus haec in rerum | 24.1 |
| natura tria fuisse, ut aut cum Saturnino esset, aut cum | |
| bonis, aut lateret. Latere mortis erat instar turpissimae, | |
| cum Saturnino esse furoris et sceleris; virtus et honestas | |
| et pudor cum consulibus esse cogebat. Hoc tu igitur in | 5 |
| crimen vocas, quod cum eis fuerit C. Rabirius quos | |
| amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si reli- | |
| quisset? At C. Decianus, de quo tu saepe commemoras, | |
| quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, | |
| P. Furium, accusaret summo studio bonorum omnium, queri | 10 |
| est ausus in contione de morte Saturnini, condemnatus est, | |
| et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini domi | |
| suae, condemnatus est. Statuerunt equites Romani illo | |
| iudicio improbum civem esse et non retinendum in civitate, | |
| qui hominis hostilem in modum seditiosi imagine aut | 15 |
| mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum miseri- | |
| cordia commoveret, aut suam significaret imitandae improbi- | |
| tatis voluntatem. Itaque mihi mirum videtur unde hanc | 25.1 |
| tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam Sex. | |
| Titio damnato qui istam habere auderet inventus est nemo. | |
| Quod tu si audisses aut si per aetatem scire potuisses, | |
| numquam profecto istam imaginem quae domi posita | 5 |
| pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra | |
| atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis | |
| ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam | |
| navem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum | |
| videres. Sed in his rebus omnibus imprudentia laberis. | 10 |
| Causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae | |
| causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa | |
| tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, eam | |
| causam in iudicium vocas. An non intellegis, primum quos | 26.1 |
| homines et qualis viros mortuos summi sceleris arguas, | |
| deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in summum | |
| periculum capitis arcessas? Nam si C. Rabirius fraudem | |
| capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, | 5 |
| huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi aetas | |
| illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius, in quo | |
| summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, | |
| M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos | |
| Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem | 10 |
| cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima | |
| consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate prae- | |
| ditos custodes gubernatoresque rei publicae quem ad | |
| modum mortuos defendemus? Quid de illis honestissimis | 27.1 |
| viris atque optimis civibus, equitibus Romanis, dicemus qui | |
| tum una cum senatu salutem rei publicae defenderunt? | |
| quid de tribunis aerariis ceterorumque ordinum omnium | |
| hominibus qui tum arma pro communi libertate ceperunt? | 5 |
| Sed quid ego de eis omnibus qui consulari imperio parue- | |
| runt loquor? de ipsorum consulum fama quid futurum est? | |
| L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in | |
| magistratibus gerendis, in sacerdotio caerimoniisque qui- | |
| bus praeerat diligentissimum, nefarii sceleris ac parricidi | 10 |
| mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem | |
| ignominiamque mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium, | |
| quem vere patrem patriae, parentem, inquam, vestrae liber- | |
| tatis atque huiusce rei publicae possumus dicere, sceleris | |
| ac parricidi nefarii mortuum condemnabimus? Etenim si | 28.1 |
| C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo | |
| Martio defigendam putavit, quod tandem excogitabitur in | |
| eum supplicium qui vocavit? Ac si fides Saturnino data | |
| est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius | 5 |
| sed C. Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. | |
| Quae fides, Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? | |
| Adeone hospes <es> huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae | |
| consuetudinisque nostrae ut haec nescias, ut peregrinari in | |
| aliena civitate, non in tua magistratum gerere videare? | 10 |
| 'Quid iam ista C. Mario,' inquit, 'nocere possunt, quoniam | 29.1 |
| sensu et vita caret?' Itane vero? tantis in laboribus | |
| C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam | |
| vitae termini postulabant spe atque animo de se et gloria | |
| sua cogitasset? At, credo, cum innumerabilis hostium | 5 |
| copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam | |
| liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. | |
| Non est ita, Quirites; neque quisquam nostrum in rei | |
| publicae periculis cum laude ac virtute versatur quin spe | |
| posteritatis fructuque ducatur. Itaque cum multis aliis de | 10 |
| causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae | |
| videntur esse, tum maxime quod optimi et sapientissimi | |
| cuiusque animus ita praesentit in posterum ut nihil nisi | |
| sempiternum spectare videatur. Quapropter equidem et | 30.1 |
| C. Mari et ceterorum virorum sapientissimorum ac fortissi- | |
| morum civium mentis, quae mihi videntur ex hominum | |
| vita ad deorum religionem et sanctimoniam demigrasse, | |
| testor me pro illorum fama, gloria, memoria non secus ac | 5 |
| pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac, si | |
| pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus | |
| strenue caperem, quam illi pro communi salute ceperunt. | |
| Etenim, Quirites, exiguum nobis vitae curriculum natura | |
| circumscripsit, immensum gloriae. Qua re, si eos qui iam | 10 |
| de vita decesserunt ornabimus, iustiorem nobis mortis | |
| condicionem relinquemus. Sed si illos, Labiene, quos | |
| iam videre non possumus neglegis, ne his quidem quos | |
| vides consuli putas oportere? Neminem esse dico ex his | 31.1 |
| omnibus, qui illo die Romae fuerit, quem tu diem in | |
| iudicium vocas, pubesque tum fuerit, quin arma ceperit, | |
| quin consules secutus sit. Omnes ei quorum tu ex aetate | |
| coniecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis | 5 |
| C. Rabiri nomine citantur. At occidit Saturninum Rabirius. | |
| Vtinam fecisset! non supplicium deprecarer sed praemium | |
| postularem. Etenim, si Scaevae, servo Q. Crotonis, qui | |
| occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti | |
| Romano praemium dari par fuisset? et, si C. Marius, quod | 10 |
| fistulas quibus aqua suppeditabatur Iovis Optimi Maximi | |
| templis ac sedibus praecidi imperarat, quod in clivo | |
| Capitolino improborum civium * * * |