| FRAGMENTA | |
| fragmenta ex P edita | |
| * * * aret. Itaque non senatus in ea causa cognoscenda | 32.1 |
| me agente diligentior aut inclementior fuit quam vos | |
| universi, cum orbis terrae distributionem atque illum ipsum | |
| agrum Campanum animis, manibus, vocibus re<pudiavistis>. | |
| Idem ego quod is qui auctor huius iudicii <est> clamo, | 33.1 |
| praedico, denuntio. Nullus est reliquus rex, nulla gens, | |
| nulla natio quam pertimescatis; nullum adventicium, | |
| nullum extraneum malum est qu<od insi>nuare in han<c rem | |
| publicam pos>sit. Si immorta<lem> hanc civitate<m esse> voltis, | 5 |
| si aeter<num hoc> imperium, si g<loriam> sempiternam <manere>, | |
| nobis a nostris <cupi>ditatibus, a tu<rbulen>tis hominibus <atque | |
| no>varum rerum <cupidis, ab intestinis malis>, a domesticis | |
| co<nsiliis> est cavendum. Hisce autem m<alis mag>num | 34.1 |
| praesid<ium vo>bis maiores ve<stri re>liquerunt, vo<cem> illam | |
| consulis: 'qui <rem publicam> salvam esse <vellent>.' Huic | |
| voci fave<te, Quirites, neque v>estro iudicio <abstu>leritis mihi | |
| . . . . . . neque eripueri<tis rei publicae> spem liberta<tis, sp>em | 5 |
| salutis, spem <digni>tatis. <Quid fac>erem, si T. Labie<nus c>aedem | 35.1 |
| civium <fecis>set ut L. Satur<ninus>, si carcerem re<fregi>sset, si | |
| Capitoli<um cum armatis occupa>visset? Facerem <idem qu>od | |
| C. Marius fe<cit, a>d senatum re<ferr>em, vos ad rem publicam | |
| <defe>ndendam co<hort>arer, armatus <ipse> vobiscum ar<mato> | 5 |
| obsisterem. <Nunc> quoniam armorum suspicio nulla est, | |
| tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque | |
| arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acer- | |
| bum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, | |
| non vos ad arma vocan<dos esse, verum> ad suffragia cohor- | 10 |
| tandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi. | |
| Itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. Non | |
| ita mos est, consulem es * * * |