| * * * <t>imet; qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices | 36.1 |
| ac notas virtutis accepit, is ne quod accipiat famae volnus | |
| perhorrescit; quem numquam incursiones hostium loco | |
| movere potuerunt, is nunc impetum civium, <c>ui n<e>cessario | |
| cedendum est, perhorrescit. <N>eque a vobis iam bene | 37.1 |
| <v>ivendi sed hones<t>e moriendi facul<t>atem petit, neque tam | |
| <u>t domo sua frua<t>ur quam ne patrio <s>epulcro privetur | |
| laborat. Nihil al<iud> iam vos orat atque <ob>secrat nisi uti | |
| n<e se> legitimo funer<e et> domestica mor<te> privetis, ut eum | 5 |
| <qui> pro patria nu<llum> umquam mor<tis pe>riculum fugit <in> | |
| patria mori pati<amini>. | |
| Dixi ad id tempus q<uod> mihi a tribuno pl. pra<esti>tutum | 38.1 |
| est; a vob<is peto> quaesoque ut ha<nc me>am defension<em> | |
| pro amici pericu<lo fi>delem, pro rei publicae salu<te> consu- | |
| larem pu<te>tis. | |
| Serv. A. 1.13 | |
| et cum universo populo Romano, | 38a(fr).1 |
| tum vero equestri ordini longe carissimus. |