| IN L. CATILINAM ORATIO TERTIA | |
| HABITA AD POPVLVM | |
| Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, | 3.1.1 |
| bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc | |
| domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherri- | |
| mamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo | |
| erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e | 5 |
| flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et | |
| vobis conservatam ac restitutam videtis. Et si non minus | 2.1 |
| nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies quibus con- | |
| servamur quam illi quibus nascimur, quod salutis certa | |
| laetitia est, nascendi incerta condicio et quod sine sensu | |
| nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam | 5 |
| illum qui hanc urbem condidit ad deos immortalis beni- | |
| volentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque | |
| vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem | |
| conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, | |
| delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis | 10 |
| circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem pu- | |
| blicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iu- | |
| gulis vestris deiecimus. Quae quoniam in senatu inlustrata, | 3.1 |
| patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam brevi- | |
| ter ut et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata | |
| et comprehensa sint vos qui et ignoratis et exspectatis | |
| scire possitis. | 5 |
| Principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex | |
| urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acer- | |
| rimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, | |
| Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis | |
| insidiis salvi esse possemus. Nam tum cum ex urbe | 10 |
| Catilinam eiciebam—non enim iam vereor huius verbi in- | |
| vidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit—, | |
| sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam | |
| coniuratorum manum simul exituram aut eos qui resti- | |
| tissent infirmos sine illo ac debilis fore putabam. Atque | 4.1 |
| ego, ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflam- | |
| matos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, | |
| in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, | |
| quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auri- | 5 |
| bus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris | |
| minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehende- | |
| rem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis | |
| cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque ut com- | |
| peri legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus | 10 |
| Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eos- | |
| que in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris | |
| mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque eis | |
| adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Cati- | |
| linam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, | 15 |
| quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab | |
| dis immortalibus, tota res non solum a me sed etiam | |
| a senatu et a vobis manifesto deprenderetur. Itaque | 5.1 |
| hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, for- | |
| tissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me | |
| vocavi, rem exposui, quid fieri placeret ostendi. Illi au- | |
| tem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia | 5 |
| sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium | |
| susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem | |
| Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bi- | |
| pertito fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. | |
| Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos | 10 |
| fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina | |
| compluris delectos adulescentis quorum opera utor ad- | |
| sidue in rei publicae praesidio cum gladiis miseram. In- | 6.1 |
| terim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium | |
| magno comitatu legati Allobroges ingredi inciperent una- | |
| que Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur et ab illis | |
| gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota solis, igno- | 5 |
| rabatur a ceteris. Tum interventu Pomptini atque Flacci | |
| pugna quae erat commissa sedatur. Litterae quaecum- | |
| que erant in eo comitatu integris signis praetoribus tra- | |
| duntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, | |
| deducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissi- | 10 |
| mum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me | |
| nihil dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est | |
| L. Statilius et post eum Cethegus; tardissime autem | |
| Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter con- | |
| suetudinem proxima nocte vigilarat. Cum summis et cla- | 7.1 |
| rissimis huius civitatis viris qui audita re frequentes ad | |
| me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam | |
| ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inventum, | |
| temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, | 5 |
| negavi me esse facturum ut de periculo publico non | |
| ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, | |
| Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non | |
| essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae | |
| periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. | 10 |
| Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi. Atque | 8.1 |
| interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium prae- | |
| torem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si | |
| quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum si- | |
| carum numerum et gladiorum extulit. Introduxi Voltur- | 5 |
| cium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi; hor- | |
| tatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. Tum | |
| ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Len- | |
| tulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut ser- | |
| vorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum | 10 |
| cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum | |
| urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum | |
| distributumque erat incendissent caedemque infinitam | |
| civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis ex- | |
| ciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret. Intro- | 9.1 |
| ducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a P. Len- | |
| tulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt, | |
| atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum ut | |
| equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris | 5 |
| sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confir- | |
| masse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse | |
| tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis | |
| atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se | |
| et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc annum | 10 |
| esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset | |
| annus decimus post virginum absolutionem, post Capi- | |
| toli autem incensionem vicesimus. Hanc autem Cethego | 10.1 |
| cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo | |
| et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi | |
| placeret, Cethego nimium id longum videretur. Ac ne | |
| longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a | 5 |
| quoque dicebantur datae. Primo ostendimus Cethego: | |
| signum cognovit. Nos linum incidimus; legimus. Erat | |
| scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese | |
| quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut | |
| item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent. Tum | 10 |
| Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac | |
| sicis quae apud ipsum erant deprehensa respondisset | |
| dixissetque se semper bonorum ferramentorum studio- | |
| sum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus | |
| conscientia repente conticuit. Introductus Statilius co- | 15 |
| gnovit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae | |
| in eandem fere sententiam; confessus est. Tum ostendi | |
| tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. Ad- | |
| nuit. 'Est vero' inquam 'notum quidem signum, imago | |
| avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis | 20 |
| suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revo- | |
| care debuit.' Leguntur eadem ratione ad senatum Allo- | 11.1 |
| brogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere | |
| vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit; | |
| post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque | |
| edito, surrexit, quaesivit a Gallis quid sibi esset cum eis, | 5 |
| quam ob rem domum suam venissent, itemque a Volturcio. | |
| Qui cum illi breviter constanterque respondissent per quem | |
| ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo ni- | |
| hilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille | |
| subito scelere demens quanta conscientiae vis esset osten- | 10 |
| dit. Nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinio- | |
| nem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium | |
| illud et dicendi exercitatio qua semper valuit sed etiam | |
| propter vim sceleris manifesti atque deprehensi impu- | |
| dentia qua superabat omnis improbitasque defecit. Vol- | 12.1 |
| turcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet | |
| quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. At- | |
| que ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et | |
| signum et manum suam cognovit. Erant autem sine no- | 5 |
| mine, sed ita: 'Quis sim scies ex eo quem ad te misi. | |
| Cura ut vir sis et cogita quem in locum sis progressus. | |
| Vide ecquid tibi iam sit necesse et cura ut omnium | |
| tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde | |
| introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, | 10 |
| ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit. | |
| Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt | 13.1 |
| argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, | |
| denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, | |
| color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim obstupuerant, | |
| sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese | 5 |
| aspiciebant ut non iam ab aliis indicari sed indicare se | |
| ipsi viderentur. Indiciis expositis atque editis, Quirites, | |
| senatum consului de summa re publica quid fieri pla- | |
| ceret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae | |
| sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. | 10 |
| Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, | |
| ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit ex- | |
| ponam. Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, | 14.1 |
| quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis | |
| periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus | |
| praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, | |
| merito ac iure laudantur. Atque etiam viro forti, conlegae | 5 |
| meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis | |
| participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis re- | |
| movisset. Atque ita censuerunt ut P. Lentulus, cum se | |
| praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti | |
| C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius qui omnes prae- | 10 |
| sentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc | |
| decretum est in L. Cassium qui sibi procurationem in- | |
| cendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium cui ad | |
| sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indica- | |
| tum, in P. Furium qui est ex eis colonis quos Faesulas | 15 |
| L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem qui una cum | |
| hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione | |
| versatus, in P. Vmbrenum, libertinum hominem, a quo | |
| primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. | |
| Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta | 20 |
| coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium | |
| novem hominum perditissimorum poena re publica con- | |
| servata reliquorum mentis sanari posse arbitraretur. Atque | 15.1 |
| etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum | |
| merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post | |
| hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis | |
| est: 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello | 5 |
| liberassem.' Quae supplicatio si cum ceteris supplicationi- | |
| bus conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec | |
| una conservata re publica constituta est. Atque illud | |
| quod faciendum primum fuit factum atque transactum | |
| est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis, con- | 10 |
| fessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius | |
| verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, | |
| ut quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat quo | |
| minus C. Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum | |
| praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo | 15 |
| puniendo liberaremur. | |
| Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosis- | 16.1 |
| simique belli nefarios duces captos iam et comprehensos | |
| tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes | |
| atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. Quem | |
| quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, | 5 |
| Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum | |
| nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem | |
| pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, | |
| sed tam diu dum urbis moenibus continebatur. Omnia | |
| norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollici- | 10 |
| tare poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum, | |
| consilio autem neque lingua neque manus deerat. Iam ad | |
| certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos | |
| habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum | |
| putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, | 15 |
| laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego | 17.1 |
| hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam | |
| callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus | |
| diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium | |
| compulissem—dicam id quod sentio, Quirites—non facile | 5 |
| hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. | |
| Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exiti | |
| ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset | |
| ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris depre- | |
| henderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt ut | 10 |
| nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam | |
| inventum quam haec in tota re publica coniuratio mani- | |
| festo comprehensa est. Quod si Catilina in urbe ad hanc | |
| diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius | |
| consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, | 15 |
| dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, | |
| cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam | |
| tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus. | |
| Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me admini- | 18.1 |
| strata ut deorum immortalium nutu atque consilio et gesta | |
| et provisa esse videantur. Idque cum coniectura consequi | |
| possumus, quod vix videtur humani consili tantarum re- | |
| rum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his | 5 |
| temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene | |
| oculis videre possimus. Nam ut illa omittam, visas nocturno | |
| tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum | |
| iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera quae | |
| tam multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc | 10 |
| fiunt canere di immortales viderentur, hoc certe, Quirites, | |
| quod sum dicturus neque praetermittendum neque relin- | |
| quendum est. Nam profecto memoria tenetis Cotta et | 19.1 |
| Torquato consulibus compluris in Capitolio res de caelo | |
| esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et | |
| statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta | |
| et tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus, | 5 |
| quem inauratum in Capitolio, parvum atque lactantem, | |
| uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem | |
| tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedis | |
| atque incendia et legum interitum et bellum civile ac do- | |
| mesticum et totius urbis atque imperi occasum appropin- | 10 |
| quare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo | |
| numine prope fata ipsa flexissent. Itaque illorum responsis | 20.1 |
| tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae | |
| ad placandos deos pertineret praetermissa est. Idemque | |
| iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso con- | |
| locare et contra atque antea fuerat ad orientem convertere; | 5 |
| ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis | |
| ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia | |
| quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi | |
| inlustrarentur ut a senatu populoque Romano perspici pos- | |
| sent. Atque illud signum conlocandum consules illi locave- | 10 |
| runt; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus | |
| consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur. | |
| Hic quis potest esse tam aversus a vero, tam praeceps, tam | 21.1 |
| mente captus qui neget haec omnia quae videmus prae- | |
| cipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate | |
| administrari? Etenim cum esset ita responsum, caedis, | |
| incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis, | 5 |
| quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incre- | |
| dibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus | |
| verum etiam suscepta esse sensistis. Illud vero nonne | |
| ita praesens est ut nutu Iovis Optimi Maximi factum esse | |
| videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu | 10 |
| et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae duce- | |
| rentur, eo ipso tempore signum statueretur? Quo conlocato | |
| atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos | |
| quae erant contra salutem omnium cogitata inlustrata et | |
| patefacta vidistis. Quo etiam maiore sunt isti odio sup- | 22.1 |
| plicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque | |
| tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos | |
| ac nefarios ignis inferre conati. Quibus ego si me restitisse | |
| dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille | 5 |
| Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille | |
| cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. Dis | |
| ego immortalibus ducibus hanc mentem voluntatemque | |
| suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. Iam vero illa | |
| Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque dome- | 10 |
| sticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis | |
| et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, | |
| nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium | |
| esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate | |
| male pacata, quae gens una restat quae bellum populo | 15 |
| Romano facere posse et non nolle videatur, spem imperi ac | |
| rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam | |
| neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, | |
| id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non | |
| pugnando sed tacendo superare potuerunt? | 20 |
| Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria | 23.1 |
| supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus | |
| ac liberis vestris. Nam multi saepe honores dis immortalibus | |
| iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. | |
| Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, | 5 |
| erepti sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimi- | |
| catione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis. | |
| Etenim recordamini, Quirites, omnis civilis dissensiones, | 24.1 |
| non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi | |
| meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit: | |
| C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros | |
| partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius | 5 |
| consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus | |
| acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit | |
| postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris in- | |
| terfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius | |
| victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus | 10 |
| est quanta deminutione civium et quanta calamitate rei | |
| publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo | |
| viro Q. Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae | |
| luctum quam ceterorum. [Atque illae tamen omnes] dis- | 25.1 |
| sensiones erant eius modi quae non ad delendam sed ad | |
| commutandam rem publicam pertinerent. Non illi nullam | |
| esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, | |
| neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere | 5 |
| voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum | |
| nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut | |
| non reconciliatione concordiae sed internicione civium | |
| diiudicatae sint. In hoc autem uno post hominum me- | |
| moriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla | 10 |
| umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex | |
| haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta | |
| ut omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium | |
| numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes | |
| conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium super- | 15 |
| futurum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum | |
| autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem | |
| et civis integros incolumisque servavi. Quibus pro tantis | 26.1 |
| rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nul- | |
| lum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabo | |
| praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis | |
| ego vestris omnis triumphos meos, omnia ornamenta ho- | 5 |
| noris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari | |
| volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil | |
| denique eius modi quod etiam minus digni adsequi possint. | |
| Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus | |
| crescent, litterarum monumentis inveterascent et conrobo- | 10 |
| rabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam | |
| fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam | |
| consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos | |
| civis exstitisse quorum alter finis vestri imperi non terrae | |
| sed caeli regionibus terminaret, alter huius imperi domi- | 15 |
| cilium sedisque servaret. Sed quoniam earum rerum quas | 27.1 |
| ego gessi non eadem est fortuna atque condicio quae | |
| illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis | |
| vivendum est quos vici ac subegi, illi hostis aut interfectos | |
| aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris | 5 |
| facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint provi- | |
| dere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae | |
| ac nefariae ne vobis nocere possent ego providi, ne mihi | |
| noceant vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi | |
| quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim | 10 |
| est in bonis praesidium quod mihi in perpetuum compa- | |
| ratum est, magna in re publica dignitas quae me semper | |
| tacita defendet, magna vis conscientiae quam qui neglegunt, | |
| cum me violare volent, se indicabunt. Est enim nobis is | 28.1 |
| animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus | |
| sed etiam omnis improbos ultro semper lacessamus. Quod | |
| si omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis | |
| se in me unum converterit, vobis erit videndum, Quirites, | 5 |
| qua condicione posthac eos esse velitis qui se pro salute | |
| vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus: mihi qui- | |
| dem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, | |
| cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria | |
| virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat ascendere? | 10 |
| Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea quae gessi in con- | 29.1 |
| sulatu privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in | |
| conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat | |
| ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo ut | |
| meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute | 5 |
| non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam | |
| iam est nox, venerati Iovem illum custodem huius urbis ac | |
| vestrum in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est | |
| periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis | |
| vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciendum sit | 10 |
| atque ut in perpetua pace esse possitis providebo, Qui- | |
| rites. |