| IN L. CATILINAM ORATIO QVARTA | |
| HABITA IN SENATV | |
| Video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora | 4.1.1 |
| atque oculos esse conversos, video vos non solum de | |
| vestro ac rei publicae verum etiam, si id depulsum sit, | |
| de meo periculo esse sollicitos. Est mihi iucunda in malis | |
| et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam per | 5 |
| deos immortalis! deponite atque obliti salutis meae de | |
| vobis ac de vestris liberis cogitate. Mihi si haec condicio | |
| consulatus data est ut omnis acerbitates, omnis dolores | |
| cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter verum | |
| etiam libenter, dum modo meis laboribus vobis populo- | 10 |
| que Romano dignitas salusque pariatur. Ego sum ille | 2.1 |
| consul, patres conscripti, cui non forum in quo omnis | |
| aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis | |
| consecratus, non curia, summum auxilium omnium gen- | |
| tium, non domus, commune perfugium, non lectus ad | 5 |
| quietem datus, non denique haec sedes honoris umquam | |
| vacua mortis periculo atque insidiis fuit. Ego multa tacui, | |
| multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in | |
| vestro timore sanavi. Nunc si hunc exitum consulatus mei | |
| di immortales esse voluerunt ut vos populumque Romanum | 10 |
| ex caede miserrima, coniuges liberosque vestros virginesque | |
| Vestalis ex acerbissima vexatione, templa atque delubra, | |
| hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedis- | |
| sima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate eriperem, | |
| quaecumque mihi uni proponetur fortuna subeatur. Ete- | 15 |
| nim si P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale | |
| ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter | |
| meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem | |
| exstitisse? Qua re, patres conscripti, consulite vobis, pro- | 3.1 |
| spicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque | |
| vestras, populi Romani nomen salutemque defendite; | |
| mihi parcere ac de me cogitare desinite. Nam primum | |
| debeo sperare omnis deos qui huic urbi praesident pro | 5 |
| eo mihi ac mereor relaturos esse gratiam; deinde, si quid | |
| obtigerit, aequo animo paratoque moriar. Nam neque | |
| turpis mors forti viro potest accidere neque immatura | |
| consulari nec misera sapienti. Nec tamen ego sum ille | |
| ferreus qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis | 10 |
| maerore non movear horumque omnium lacrimis a qui- | |
| bus me circumsessum videtis. Neque meam mentem non | |
| domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu | |
| filia et parvolus filius, quem mihi videtur amplecti res | |
| publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille qui | 15 |
| exspectans huius exitum diei stat in conspectu meo gener. | |
| Moveor his rebus omnibus, sed in eam partem uti salvi | |
| sint vobiscum omnes, etiam si me vis aliqua oppresserit, | |
| potius quam et illi et nos una rei publicae peste pereamus. | |
| Qua re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, | 4.1 |
| circumspicite omnis procellas quae impendent nisi pro- | |
| videtis. Non Ti. Gracchus quod iterum tribunus plebis | |
| fieri voluit, non C. Gracchus quod agrarios concitare cona- | |
| tus est, non L. Saturninus quod C. Memmium occidit, in | 5 |
| discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium | |
| adducitur: tenentur ei qui ad urbis incendium, ad vestram | |
| omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae resti- | |
| terunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius | |
| cuiusque confessio: sollicitantur Allobroges, servitia ex- | 10 |
| citantur, Catilina arcessitur, id est initum consilium ut | |
| interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem | |
| populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperi | |
| calamitatem relinquatur. Haec omnia indices detulerunt, | 5.1 |
| rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, pri- | |
| mum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea | |
| virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem | |
| patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Lentulum se | 5 |
| abdicare praetura coegistis; tum quod eum et ceteros de | |
| quibus iudicastis in custodiam dandos censuistis, maxime- | |
| que quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos | |
| togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno | |
| die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis | 10 |
| amplissima. Quae sunt omnia eius modi ut ei qui in | |
| custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a vobis | |
| damnati esse videantur. | |
| Sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tam- | 6.1 |
| quam integrum, et de facto quid iudicetis et de poena | |
| quid censeatis. Illa praedicam quae sunt consulis. Ego | |
| magnum in re publica versari furorem et nova quaedam | |
| misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc | 5 |
| tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus num- | |
| quam putavi. Nunc quicquid est, quocumque vestrae | |
| mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante | |
| noctem est. Quantum facinus ad vos delatum sit videtis. | |
| Huic si paucos putatis adfinis esse, vehementer erratis. | 10 |
| Latius opinione disseminatum est hoc malum; manavit | |
| non solum per Italiam verum etiam transcendit Alpis et | |
| obscure serpens multas iam provincias occupavit. Id op- | |
| primi sustentando et prolatando nullo pacto potest; qua- | |
| cumque ratione placet celeriter vobis vindicandum est. | 15 |
| Video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani qui | 7.1 |
| censet eos qui haec delere conati sunt morte esse mul- | |
| tandos, alteram C. Caesaris qui mortis poenam removet, | |
| ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. | |
| Vterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in | 5 |
| summa severitate versatur. Alter eos qui nos omnis, | |
| qui populum Romanum vita privare conati sunt, qui delere | |
| imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum | |
| temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat | |
| oportere atque hoc genus poenae saepe in improbos civis | 10 |
| in hac re publica esse usurpatum recordatur. Alter in- | |
| tellegit mortem a dis immortalibus non esse supplici causa | |
| constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum | |
| ac miseriarum quietem. Itaque eam sapientes numquam | |
| inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt. Vincula | 15 |
| vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii | |
| sceleris inventa sunt. Municipiis dispertiri iubet. Habere | |
| videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si | |
| rogare. Decernatur tamen, si placet. Ego enim suscipiam | 8.1 |
| et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa | |
| statueritis non putent esse suae dignitatis recusare. Ad- | |
| iungit gravem poenam municipiis, si quis eorum vincula | |
| ruperit; horribilis custodias circumdat et dignas scelere | 5 |
| hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos | |
| condemnat aut per senatum aut per populum levare possit; | |
| eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari | |
| solet. Bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit | |
| nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore | 10 |
| animi atque corporis <miserias> et omnis scelerum poenas | |
| ademisset. Itaque ut aliqua in vita formido improbis | |
| esset proposita, apud inferos eius modi quaedam illi | |
| antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod | |
| videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam | 15 |
| pertimescendam. | |
| Nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. | 9.1 |
| Si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is | |
| in re publica viam quae popularis habetur secutus est, | |
| fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce | |
| sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam | 5 |
| alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. Sed | |
| tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae | |
| vincat. Habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas | |
| et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tam- | |
| quam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. In- | 10 |
| tellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum | |
| et animum vere popularem saluti populi consulentem. | |
| Video de istis qui se popularis haberi volunt abesse non | 10.1 |
| neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum | |
| sententiam ferat. Is et nudius tertius in custodiam civis | |
| Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices | |
| hesterno die maximis praemiis adfecit. Iam hoc nemini | 5 |
| dubium est qui reo custodiam, quaesitori gratulationem, | |
| indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit. | |
| At vero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de | |
| civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit | |
| hostis eum civem esse nullo modo posse: denique ipsum | 10 |
| latorem Semproniae legis iussu populi poenas rei publicae | |
| dependisse. Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodi- | |
| gum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio | |
| huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam | |
| appellari posse popularem. Itaque homo mitissimus atque | 15 |
| lenissimus non dubitat P. Lentulum aeternis tenebris vin- | |
| culisque mandare et sancit in posterum ne quis huius sup- | |
| plicio levando se iactare et in pernicie populi Romani | |
| posthac popularis esse possit. Adiungit etiam publicatio- | |
| nem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam | 20 |
| egestas ac mendicitas consequatur. | |
| Quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comi- | 11.1 |
| tem ad contionem populo carum atque iucundum, sive | |
| Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos | |
| crudelitatis vituperatione populus Romanus <liberabit>, atque | |
| obtinebo eam multo leniorem fuisse. Quamquam, patres | 5 |
| conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate | |
| punienda crudelitas? Ego enim de meo sensu iudico. | |
| Nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut | |
| ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate | |
| animi moveor—quis enim est me mitior?—sed singu- | 10 |
| lari quadam humanitate et misericordia. Videor enim | |
| mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque | |
| arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem. | |
| Cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos | |
| acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi | 15 |
| et furor in vestra caede bacchantis. Cum vero mihi pro- | 12.1 |
| posui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse | |
| confessus est, purpuratum esse huic Gabinium, cum exer- | |
| citu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, | |
| tum fugam virginum atque puerorum ac vexationem vir- | 5 |
| ginum Vestalium perhorresco, et, quia mihi vehementer | |
| haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos | |
| qui ea perficere voluerunt me severum vehementemque | |
| praebebo. Etenim quaero, si quis pater familias, liberis | |
| suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, sup- | 10 |
| plicium de servis <non> quam acerbissimum sumpserit, utrum | |
| is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelis- | |
| simus esse videatur? Mihi vero importunus ac ferreus | |
| qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem crucia- | |
| tumque lenierit. Sic nos in his hominibus qui nos, qui | 15 |
| coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singu- | |
| las unius cuiusque nostrum domos et hoc universum rei | |
| publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt | |
| ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in | |
| cinere deflagrati imperi conlocarent, si vehementissimi | 20 |
| fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse | |
| voluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae civiumque | |
| pernicie fama subeunda est. Nisi vero cuipiam L. Caesar, | 13.1 |
| vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior | |
| nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectis- | |
| simae, virum praesentem et audientem vita privandum | |
| esse dixit, cum avum suum iussu consulis interfectum | 5 |
| filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere | |
| necatum esse dixit. Quorum quod simile factum, quod | |
| initum delendae rei publicae consilium? Largitionis volun- | |
| tas tum in re publica versata est et partium quaedam | |
| contentio. Atque illo tempore huius avus Lentuli, vir | 10 |
| clarissimus, armatus Gracchum est persecutus. Ille etiam | |
| grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae | |
| minueretur; hic ad evertenda fundamenta rei publicae | |
| Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit | |
| nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos | 15 |
| Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam vas- | |
| tandam diripiendamque Catilinae. Vereamini minus censeo | |
| ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius | |
| statuisse videamini: multo magis est verendum ne re- | |
| missione poenae crudeles in patriam quam ne severitate | 20 |
| animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis | |
| fuisse videamur. | |
| Sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare | 14.1 |
| non possum. Iaciuntur enim voces quae perveniunt ad | |
| auris meas eorum qui vereri videntur ut habeam satis | |
| praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die trans- | |
| igenda. Omnia et provisa et parata et constituta sunt, | 5 |
| patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia | |
| tum multo etiam maiore populi Romani ad summum im- | |
| perium retinendum et ad communis fortunas conservan- | |
| das voluntate. Omnes adsunt omnium ordinum homines, | |
| <omnium generum,> omnium denique aetatum; plenum est | 10 |
| forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus | |
| huius templi ac loci. Causa est enim post urbem conditam | |
| haec inventa sola in qua omnes sentirent unum atque | |
| idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, | |
| cum omnibus potius quam soli perire voluerunt. Hosce | 15.1 |
| ego homines excipio et secerno libenter, neque in impro- | |
| borum civium sed in acerbissimorum hostium numero | |
| habendos puto. Ceteri vero, di immortales! qua fre- | |
| quentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem | 5 |
| dignitatemque consentiunt! Quid ego hic equites Ro- | |
| manos commemorem? qui vobis ita summam ordinis con- | |
| silique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae | |
| certent; quos ex multorum annorum dissensione huius | |
| ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus | 10 |
| dies vobiscum atque haec causa coniungit. Quam si con- | |
| iunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re | |
| publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum | |
| civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse | |
| venturum. Pari studio defendendae rei publicae conve- | 15 |
| nisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item | |
| universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequen- | |
| tasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem | |
| esse conversos. Omnis ingenuorum adest multitudo, etiam | 16.1 |
| tenuissimorum. Quis est enim cui non haec templa, | |
| aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa | |
| et commune patriae solum cum sit carum tum vero dulce | |
| atque iucundum? Operae pretium est, patres conscripti, | 5 |
| libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute | |
| fortunam huius civitatis consecuti, vere hanc suam patriam | |
| esse iudicant quam quidam hic nati, et summo nati loco, non | |
| patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. Sed | |
| quid ego hosce ordines atque homines commemoro quos | 10 |
| privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique | |
| libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae de- | |
| fendendam excitavit? Servus est nemo, qui modo tolerabili | |
| condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhor- | |
| rescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum audet | 15 |
| et quantum potest conferat ad salutem voluntatis. Qua re | 17.1 |
| si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est, | |
| lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, | |
| pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque impe- | |
| ritorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli | 5 |
| sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui | |
| non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani | |
| locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non | |
| cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. Multo | |
| vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo vero | 10 |
| —id enim potius est dicendum—genus hoc universum | |
| amantissimum est oti. Etenim omne instrumentum, omnis | |
| opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur | |
| otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid | |
| tandem incensis futurum fuit? Quae cum ita sint, patres | 18.1 |
| conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt: vos | |
| ne populo Romano deesse videamini providete. Habetis | |
| consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media | |
| morte non ad vitam suam sed ad salutem vestram reser- | 5 |
| vatum. Omnes ordines ad conservandam rem publicam | |
| mente, voluntate, voce consentiunt. Obsessa facibus et | |
| telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria | |
| communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis | |
| arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum | 10 |
| ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa | |
| atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. | |
| Praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque libe- | |
| rorum anima, de fortunis omnium, de sedibus, de focis | |
| vestris hodierno die vobis iudicandum est. Habetis ducem | 19.1 |
| memorem vestri, oblitum sui, quae non semper facultas | |
| datur; habetis omnis ordines, omnis homines, universum | |
| populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die | |
| primum videmus, unum atque idem sentientem. Cogitate | 5 |
| quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabi- | |
| litam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exag- | |
| geratasque fortunas una nox paene delerit. Id ne umquam | |
| posthac non modo non confici sed ne cogitari quidem | |
| possit a civibus hodierno die providendum est. Atque | 10 |
| haec, non ut vos qui mihi studio paene praecurritis ex- | |
| citarem, locutus sum, sed ut mea vox quae debet esse in re | |
| publica princeps officio functa consulari videretur. | |
| Nunc ante quam ad sententiam redeo, de me pauca | 20.1 |
| dicam. Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis | |
| esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem | |
| suscepisse video; sed eam turpem iudico et infirmam et | |
| abiectam. Quod si aliquando alicuius furore et scelere | 5 |
| concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publi- | |
| cae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum | |
| numquam, patres conscripti, paenitebit. Etenim mors, | |
| quam illi fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae | |
| tantam laudem quanta vos me vestris decretis honestastis | 10 |
| nemo est adsecutus; ceteris enim semper bene gesta, mihi | |
| uni conservata re publica gratulationem decrevistis. Sit | 21.1 |
| Scipio clarus ille cuius consilio atque virtute Hannibal in | |
| Africam redire atque Italia decedere coactus est, ornetur | |
| alter eximia laude Africanus qui duas urbis huic imperio | |
| infestissimas Karthaginem Numantiamque delevit, habeatur | 5 |
| vir egregius Paulus ille cuius currum rex potentissimus | |
| quondam et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna | |
| gloria Marius qui bis Italiam obsidione et metu servitutis | |
| liberavit, anteponatur omnibus Pompeius cuius res gestae | |
| atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac ter- | 10 |
| minis continentur: erit profecto inter horum laudes aliquid | |
| loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis | |
| provincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi | |
| qui absunt habeant quo victores revertantur. Quamquam | 22.1 |
| est uno loco condicio melior externae victoriae quam do- | |
| mesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut | |
| recepti beneficio se obligatos putant, qui autem ex numero | |
| civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse | 5 |
| coeperunt, eos, cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec | |
| vi coercere nec beneficio placare possis. Qua re mihi cum | |
| perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video. | |
| Id ego vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque | |
| tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo qui | 10 |
| servatus est sed in omnium gentium sermonibus ac men- | |
| tibus semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari | |
| posse confido. Neque ulla profecto tanta vis reperietur | |
| quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et | |
| tantam conspirationem bonorum omnium confringere et | 15 |
| labefactare possit. | |
| Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro pro- | 23.1 |
| vincia quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis in- | |
| signibus quae sunt a me propter urbis vestraeque salutis | |
| custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque provincia- | |
| libus quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor | 5 |
| quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in | |
| vos singularibus studiis proque hac quam perspicitis ad | |
| conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi | |
| huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo: | |
| quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro | 10 |
| saeptum esse arbitrabor. Quod si meam spem vis impro- | |
| borum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum | |
| meum filium, cui profecto satis erit praesidi non solum ad | |
| salutem verum etiam ad dignitatem, si eius qui haec omnia | |
| suo solius periculo conservarit illum filium esse memineritis. | 15 |
| Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de | 24.1 |
| vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque | |
| templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac | |
| libertate, de salute Italiae, de universa re publica decernite | |
| diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum con- | 5 |
| sulem qui et parere vestris decretis non dubitet et ea quae | |
| statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare | |
| possit. |