| PRO L. MVRENA ORATIO | |
| Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more | 1.1 |
| institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centu- | |
| riatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei | |
| magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque | |
| feliciter eveniret, eadem precor ab isdem dis immortalibus | 5 |
| ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, | |
| et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani | |
| voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis po- | |
| puloque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiam- | |
| que adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum precatio | 10 |
| consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim | |
| et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem | |
| ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic | |
| consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter | |
| prospereque eveniret. Quae cum ita sint, iudices, et cum | 2.1 |
| omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad | |
| vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem | |
| vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus com- | |
| mendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul | 5 |
| et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque | |
| omnium civium salute tueatur. | |
| Et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab | |
| accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa | |
| est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso | 10 |
| pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem tempore | |
| sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo | |
| facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore | |
| fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare | |
| possim. | 15 |