| Et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam | 3.1 |
| derigenti et diligentissime perpendenti momenta officiorum | |
| omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum | |
| Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe | |
| gesto consulatu causam L. Murenae attingere. Cuius | 5 |
| reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, | |
| iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, | |
| gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei pro- | |
| bem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem | |
| defendi quam a consule? Quis mihi in re publica potest | 10 |
| aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me | |
| iam traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis | |
| sustentata? Quod si in eis rebus repetendis quae mancipi | |
| sunt is periculum iudici praestare debet qui se nexu | |
| obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati | 15 |
| is potissimum consul qui consulem declaravit auctor bene- | |
| fici populi Romani defensorque periculi esse debebit. Ac | 4.1 |
| si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic | |
| causae publice constitueretur, is potissimum summo honore | |
| adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non | |
| minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. | 5 |
| Quod si e portu solventibus ei qui iam in portum ex alto | |
| invehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum | |
| rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert | |
| ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti | |
| sumus ingrediantur, quo tandem me esse animo oportet | 10 |
| prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc | |
| cui video maximas rei publicae tempestates esse subeundas? | |
| Qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur | |
| verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio | |
| loco quantum salutis communis intersit duos consules in | 15 |
| re publica Kalendis Ianuariis esse. Quod si ita est, non | 5.1 |
| tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam | |
| res publica consulem ad communem salutem defendendam | |
| vocare. Nam quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli ut | |
| eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerim de civium | 5 |
| periculis defendendis non abrogarem. Etenim si largi- | |
| tionem factam esse confiterer idque recte factum esse | |
| defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset; | |
| cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, | |
| quid est quod meam defensionem latio legis impediat? | 10 |