| Negat esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei | 6.1 |
| publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio | |
| ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. Ego | |
| autem has partis lenitatis et misericordiae quas me natura | |
| ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis seve- | 5 |
| ritatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi | |
| impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo | |
| periculo civium postulabat. Quod si tum, cum res publica | |
| vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehe- | |
| mens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum | 10 |
| omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitatem | |
| vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetu- | |
| dinique servire? Ac de officio defensionis meae ac de | |
| ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte | |
| orationis dicendum nobis erit. | 15 |
| Sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque | 7.1 |
| ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio | |
| commovebat qui gravissime et acerbissime <se> ferre dixit me | |
| familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae | |
| contra se defendere. Huic ego, iudices, satis facere cupio | 5 |
| vosque adhibere arbitros. Nam cum grave est vere accusari | |
| in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est negle- | |
| gendum. Ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia | |
| studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse | |
| confiteor et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum | 10 |
| petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso | |
| aut a consule postulandum. Abiit illud tempus; mutata | |
| ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra | |
| honorem Murenae quantum tu a me postulare ausus sis, | |
| tantum debuisse, contra salutem nihil debere. Neque | 8.1 |
| enim, si tibi tum cum peteres <consulatum studui, nunc> cum | |
| Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. | |
| Atque hoc non modo non laudari sed ne concedi quidem | |
| potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos | 5 |
| defendamus. Mihi autem cum Murena, iudices, et magna | |
| et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. | |
| Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem in honoris | |
| contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen | |
| vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est | 10 |
| amplitudo summam mihi superbiae crudelitatisque infamiam | |
| inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis | |
| amplissimi causam tanti periculi repudiassem. Neque enim | |
| iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem homi- | |
| num periculis sublevandis non impertiam. Nam cum | 15 |
| praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea | |
| nemini, sic <existimo, labores quos in petitione> exceperis, eos, | |
| cum adeptus sis, deponere, esse hominis et astuti et ingrati. | |
| Quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae | 9.1 |
| <infamia>, nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa | |
| suscipitur, ego vero libenter desino. Sin autem fuga laboris | |
| desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum ne- | |
| glectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa est eius | 5 |
| modi quam nec industrius quisquam nec misericors nec | |
| officiosus deserere possit. Atque huiusce rei coniecturam | |
| de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. Nam si tibi | |
| necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure | |
| consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato | 10 |
| illum ipsum quem contra veneris causa cadere, noli tam | |
| esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, | |
| nostros etiam amicis putes clausos esse oportere. Etenim | 10.1 |
| si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc | |
| idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item | |
| ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari | |
| accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non | 5 |
| haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri | |
| patronum deesse voluerunt. Ego vero, iudices, ipse me | |
| existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, su- | |
| perbum si consuli defuissem. Qua re quod dandum est | |
| amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non | 10 |
| secus ac si meus esset frater, qui mihi est carissimus, isto | |
| in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita | |
| moderabor ut meminerim me contra amici studium pro | |
| amici periculo dicere. |