| Intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et | 11.1 |
| earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione | |
| dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. | |
| Atque harum trium partium prima illa quae gravissima | |
| debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos lex magis | 5 |
| quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas de | |
| vita L. Murenae dicere aliquid coegerit. Obiecta est enim | |
| Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita | |
| est sed in militari labore peragrata. Qui si adulescens | |
| patre suo imperatore non meruisset, aut hostem aut patris | 10 |
| imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. An | |
| cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum | |
| filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum deco- | |
| rare fugiendum fuit, ut rebus communiter gestis paene simul | |
| cum patre triumpharet? Hic vero, iudices, et fuit in Asia | 12.1 |
| et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, | |
| solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et si | |
| habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam num- | |
| quam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum | 5 |
| est. Quam ob rem non Asiae nomen obiciendum Murenae | |
| fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria | |
| nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum | |
| aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. Meruisse | |
| vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non | 10 |
| modo maximum sed etiam solum gerebat virtutis, patre | |
| imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum | |
| patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. Male- | |
| dicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod | |
| omnia laus occupavit. | 15 |