| Saltatorem appellat L. Murenam Cato. Maledictum est, | 13.1 |
| si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso, maledici | |
| conviciatoris. Qua re cum ista sis auctoritate, non debes, | |
| M. Cato, adripere maledictum ex trivio aut ex scurrarum | |
| aliquo convicio neque temere consulem populi Romani | 5 |
| saltatorem vocare, sed circumspicere quibus praeterea vitiis | |
| adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit. | |
| Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in | |
| solitudine neque in convivio moderato atque honesto. | |
| Tempestivi convivi, amoeni loci, multarum deliciarum | 10 |
| comes est extrema saltatio. Tu mihi adripis hoc quod | |
| necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis | |
| illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest? | |
| Nullum turpe convivium, non amor, non comissatio, non | |
| libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur | 15 |
| quae voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, | |
| in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te | |
| umbram luxuriae reperturum putas? Nihil igitur in vitam | 14.1 |
| L. Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices. | |
| Sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, | |
| nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petu- | |
| lans dictum in vita proferatur. Bene habet; iacta sunt | 5 |
| fundamenta defensionis. Nondum enim nostris laudibus, | |
| quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum | |
| bonum atque integrum hominem defendimus. Quo consti- | |
| tuto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae | |
| pars altera fuit accusationis. | 10 |
| Summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, | 15.1 |
| integritatis, industriae ceterorumque ornamentorum omnium | |
| quibus fretum ad consulatus petitionem adgredi par est. | |
| Paria cognosco esse ista in L. Murena, atque ita paria ut | |
| neque ipse dignitate vinci <a te> potuerit neque te dignitate | 5 |
| superarit. Contempsisti L. Murenae genus, extulisti tuum. | |
| Quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem | |
| bono esse genere natum, facis ut rursus plebes in Aventinum | |
| sevocanda esse videatur. Sin autem sunt amplae et honestae | |
| familiae plebeiae, et proavus L. Murenae et avus praetor | 10 |
| fuit, et pater, cum amplissime atque honestissime ex praetura | |
| triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipi- | |
| scendi reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur. | |
| Tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen | 16.1 |
| hominibus litteratis et historicis est notior, populo vero | |
| et suffragatoribus obscurior. Pater enim fuit equestri loco, | |
| avus nulla inlustri laude celebratus. Itaque non ex sermone | |
| hominum recenti sed ex annalium vetustate eruenda me- | 5 |
| moria est nobilitatis tuae. Qua re ego te semper in nostrum | |
| numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque per- | |
| fecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen | |
| amplitudine dignus putarere. Nec mihi umquam minus | |
| in Q. Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse | 10 |
| visum est quam in homine nobilissimo, M. Aemilio. Etenim | |
| eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius | |
| fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, | |
| ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua | |
| virtute renovare. Quamquam ego iam putabam, iudices, | 17.1 |
| multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo | |
| labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, | |
| Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus, | |
| sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemo- | 5 |
| randis id agebam. Cum vero ego tanto intervallo claustra | |
| ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, | |
| sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam | |
| virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et | |
| inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule | 10 |
| defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. | |
| Etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero | |
| improbissimo atque audacissimo, altero modestissimo atque | |
| optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, | |
| gratia Galbam. Quod si id crimen homini novo esse | 15 |
| deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent. | |
| Omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in | 18.1 |
| utroque dignitas; videamus cetera. |