| 'Quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' Non | 18.3 |
| est respondendum ad omnia. Neque enim vestrum quem- | |
| quam fugit, cum multi pares dignitate fiant, unus autem | 5 |
| primum solus possit obtinere, non eundem esse ordinem | |
| dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio | |
| gradus habeat, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. | |
| Sed quaestura utriusque prope modum pari momento sortis | |
| fuit. Habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, | 10 |
| tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari | |
| solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam | |
| negotiosam et molestam. Consedit utriusque nomen in | |
| quaestura. Nullum enim vobis sors campum dedit in quo | |
| excurrere virtus cognoscique posset. Reliqui temporis spa- | 19.1 |
| tium in contentionem vocatur. Ab utroque dissimillima | |
| ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urba- | |
| nam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollici- | |
| tudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum | 5 |
| vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam | |
| perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; | |
| vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et | |
| grata hominibus unum hominem elaborare in ea scientia | |
| quae sit multis profutura. Quid Murena interea? For- | 20.1 |
| tissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, | |
| L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa | |
| contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit, | |
| urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refer- | 5 |
| tam et eandem delicatam sic obiit ut in ea neque avaritiae | |
| neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est | |
| versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore ges- | |
| serit, nullam sine hoc imperator. Atque haec quamquam | |
| praesente L. Lucullo loquor, tamen ne ab ipso propter | 10 |
| periculum nostrum concessam videamur habere licentiam | |
| fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lu- | |
| cullus tantum laudis impertiit quantum neque ambitiosus | |
| imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda | |
| gloria debuit. Summa in utroque est honestas, summa | 21.1 |
| dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat, pari at- | |
| que eadem in laude ponam. Sed non licet; agitat rem | |
| militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis | |
| et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. | 5 |
| 'Apud exercitum mihi fueris' inquit; 'tot annos forum non | |
| attigeris; afueris tam diu et, cum longo intervallo veneris, | |
| cum his qui in foro habitarint de dignitate contendas?' | |
| Primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum inter- | |
| dum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. Mihi | 10 |
| quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam; | |
| sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi | |
| et tu item fortasse; verum tamen utrique nostrum deside- | |
| rium nihil obfuisset. Sed ut hoc omisso ad studiorum atque | 22.1 |
| artium contentionem revertamur, qui potest dubitari quin | |
| ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis | |
| rei militaris quam iuris civilis gloria? Vigilas tu de nocte | |
| ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit | 5 |
| mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum buci- | |
| narum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem | |
| instruit; tu caves ne tui consultores, ille ne urbes aut | |
| castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu | |
| ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est in propa- | 10 |
| gandis finibus, tuque in regendis. Ac nimirum—dicen- | |
| dum est enim quod sentio—rei militaris virtus praestat | |
| ceteris omnibus. Haec nomen populo Romano, haec huic | |
| urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum pa- | |
| rere huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec | 15 |
| nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria | |
| latet in tutela ac praesidio bellicae virtutis. Simul atque | |
| increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt. |