| Et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam | 23.1 |
| filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari | |
| ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti praeclarum | |
| aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, | |
| gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni | 5 |
| honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius | |
| civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, | |
| nullam esse in ista disciplina munitam ad consulatum viam. | |
| Omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia con- | |
| cilient, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem | 10 |
| debent habere. Summa dignitas est in eis qui militari | 24.1 |
| laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperio et in | |
| statu civitatis ab his defendi et firmari putantur; summa | |
| etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re | |
| publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. Gravis | 5 |
| etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe | |
| valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione | |
| et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis per- | |
| movere. Quaeritur consul qui dicendo non numquam | |
| comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum | 10 |
| flectat, qui largitioni resistat. Non mirum, si ob hanc | |
| facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum | |
| consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas | |
| gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. Quo- | |
| rum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. Primum | 25.1 |
| dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim | |
| sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus | |
| verborum occupatae. Deinde, etiam si quid apud maiores | |
| nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis vestris | 5 |
| mysteriis totum est contemptum et abiectum. Posset agi | |
| lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non | |
| habebant. Erant in magna potentia qui consulebantur; | |
| a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur. Inven- | |
| tus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos con- | 10 |
| fixerit et singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit | |
| et ab ipsis <his> cautis iuris consultis eorum sapientiam com- | |
| pilarit. Itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione | |
| pervolgata et cognita sine sua opera lege <agi> posset, verba | |
| quaedam composuerunt ut omnibus in rebus ipsi inter- | 15 |
| essent. Cum hoc fieri bellissime posset: 'Fundus Sabinus | 26.1 |
| meus est.' 'Immo meus,' deinde iudicium, noluerunt. | |
| 'Fvndvs' inquit 'qvi est in agro qvi sabinvs vocatvr.' | |
| Satis verbose; cedo quid postea? 'evm ego ex ivre Qviri- | |
| tivm mevm esse aio.' Quid tum? 'inde ibi ego te ex | 5 |
| ivre manvm consertvm voco.' Quid huic tam loquaciter | |
| litigioso responderet ille unde petebatur non habebat. | |
| Transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. 'Vnde | |
| tv me' inquit 'ex ivre manvm consertvm vocasti, | |
| inde ibi ego te revoco.' Praetor interea ne pulchrum | 10 |
| se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loque- | |
| retur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus | |
| absurdum tum vero in illo: 'Svis vtrisqve svperstitibvs | |
| praesentibvs istam viam dico; ite viam.' Praesto aderat | |
| sapiens ille qui inire viam doceret. 'Redite viam.' Eo- | 15 |
| dem duce redibant. Haec iam tum apud illos barbatos | |
| ridicula, credo, videbantur, homines, cum recte atque in | |
| loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem | |
| statim redirent. Isdem ineptiis fucata sunt illa omnia: | |
| 'Qvando te in ivre conspicio' et haec: 'Anne tv dicas | 20 |
| qva ex cavsa vindicaveris?' Quae dum erant occulta, | |
| necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero | |
| pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima | |
| prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenis- | |
| sima. Nam, cum permulta praeclare legibus essent con- | 27.1 |
| stituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta | |
| ac depravata sunt. Mulieres omnis propter infirmitatem | |
| consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi | |
| invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum contine- | 5 |
| rentur. Sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes | |
| ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa | |
| reperti sunt. In omni denique iure civili aequitatem reli- | |
| querunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quia in alicuius libris | |
| exempli causa id nomen invenerant, putarunt omnis mulieres | 10 |
| quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. Iam illud mihi | |
| quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, | |
| post tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum | |
| 'diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem' an 'arbitrum,' | |
| 'rem' an 'litem' dici oporteret. Itaque, ut dixi, dignitas | 28.1 |
| in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus | |
| fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam | |
| minus. Quod enim omnibus patet et aeque promptum est | |
| mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. | 5 |
| Itaque non modo benefici conlocandi spem sed etiam illud | |
| quod aliquamdiu fuit 'Licet consvlere?' iam perdidistis. | |
| Sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque | |
| extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam | |
| valet. Peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod | 10 |
| sciunt omnes nullo modo possunt inter se discrepare. Diffi- | |
| cilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et | |
| minime obscuris litteris continetur. Itaque si mihi, homini | |
| vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me | |
| iuris consultum esse profitebor. Etenim quae de scripto | 15 |
| aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen quicquam tam | |
| anguste scriptum est quo ego non possim 'Qva de re | |
| agitvr' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo | |
| respondentur. Si id quod oportet responderis, idem videare | |
| respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum | 20 |
| ius nosse et tractare videare. Quapropter non solum illa | 29.1 |
| gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda | |
| est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti | |
| vestrae exercitationi ad honorem antecellit. Itaque mihi | |
| videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id | 5 |
| adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. | |
| Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citha- | |
| roedi fieri non potuerint, sic nos videmus, qui oratores | |
| evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire. | |
| Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa | 10 |
| autem gratia. Etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis | |
| qui dicunt salus ipsa petitur. Deinde vestra responsa atque | |
| decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione | |
| orationis firma esse non possunt. In qua si satis profecis- | |
| sem, parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, | 15 |
| sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt. |