| Duae sint artes <igitur> quae possint locare homines in am- | 30.1 |
| plissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris | |
| boni. Ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo | |
| belli pericula repelluntur. Ceterae tamen virtutes ipsae | |
| per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia; | 5 |
| quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. Sed nunc de | |
| studiis ad honorem appositis, non de insita cuiusque virtute | |
| disputo. Omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, | |
| simul atque aliqui motus novus bellicum canere coepit. | |
| Etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, | 10 |
| 'proeliis promulgatis pellitur e medio' non solum ista vestra | |
| verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina | |
| rerum, 'sapientia; vi geritur res, spernitur orator' non | |
| solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam 'bonus; | |
| horridus miles amatur,' vestrum vero studium totum iacet. | 15 |
| 'Non ex iure manum consertum, sed mage ferro' inquit | |
| 'rem repetunt.' Quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, | |
| forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit | |
| denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas | |
| omnium princeps. | 20 |
| Verum haec Cato nimium nos nostris verbis magna | 31.1 |
| facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithri- | |
| daticum cum mulierculis esse gestum. Quod ego longe | |
| secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque | |
| enim causa in hoc continetur. Nam si omnia bella quae | 5 |
| cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de | |
| rege Pyrrho triumphus M'. Curi, de Philippo T. Flaminini, | |
| de Aetolis M. Fulvi, de rege Perse L. Pauli, de Pseudo- | |
| philippo Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. Sin haec | |
| bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimae | 10 |
| fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis con- | |
| temnitur? Atqui ex veterum rerum monumentis vel maxi- | |
| mum bellum populum Romanum cum Antiocho gessisse | |
| video; cuius belli victor L. Scipio aequa parta cum P. | |
| fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine | 15 |
| ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine | |
| adsumpsit. Quo quidem in bello virtus enituit egregia | 32.1 |
| M. Catonis, proavi tui; quo ille, cum esset, ut ego mihi | |
| statuo, talis qualem te esse video, numquam cum Scipione | |
| esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. | |
| Neque vero cum P. Africano senatus egisset ut legatus | 5 |
| fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex | |
| Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maxi- | |
| mis periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum | |
| et vehemens putaretur. Atqui si diligenter quid Mithri- | |
| dates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, | 10 |
| omnibus quibuscum populus Romanus bellum gessit hunc | |
| regem nimirum antepones. Quem L. Sulla maximo et fortis- | |
| simo exercitu, pugnax et acer et non rudis imperator, ut | |
| aliud nihil dicam, cum bello invectum totam in Asiam cum | |
| pace dimisit; quem L. Murena, pater huiusce, vehementis- | 15 |
| sime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, | |
| non oppressum reliquit; qui rex sibi aliquot annis sumptis | |
| ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe cona- | |
| tuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum | |
| suis coniuncturum putaret. Ad quod bellum duobus con- | 33.1 |
| sulibus ita missis ut alter Mithridatem persequeretur, alter | |
| Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae | |
| vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli | |
| vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum comme- | 5 |
| morari possit neque maiore consilio et virtute gestum. | |
| Nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia | |
| constitisset eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam | |
| fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia, | |
| perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut urbs fidelissimorum | 10 |
| sociorum defenderetur et omnes copiae regis diuturnitate | |
| obsessionis consumerentur. Quid? illam pugnam navalem | |
| ad Tenedum, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium | |
| classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri | |
| certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? | 15 |
| Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expul- | |
| sus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque au- | |
| ctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus | |
| copiisque renovarit. Ac si mihi nunc de rebus gestis esset | |
| nostri exercitus imperatorisque dicendum, plurima et ma- | 20 |
| xima proelia commemorare possem; sed non id agimus. | |
| Hoc dico: Si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex conte- | 34.1 |
| mnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Roma- | |
| nus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset neque | |
| tanta gloria L. <Lucullus>, neque vero eius belli conficiendum | |
| exitum tanto studio populus Romanus ad Cn. Pompeium | 5 |
| detulisset. Cuius ex omnibus pugnis, quae sunt innumera- | |
| biles, vel acerrima mihi videtur illa quae cum rege commissa | |
| est et summa contentione pugnata. Qua ex pugna cum se | |
| ille eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire | |
| non posset, etiam in extrema fortuna et fuga nomen tamen | 10 |
| retinuit regium. Itaque ipse Pompeius regno possesso ex | |
| omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in | |
| unius anima posuit ut, cum ipse omnia quae tenuerat, adie- | |
| rat, sperarat, victoria possideret, tamen non ante quam illum | |
| vita expulit bellum confectum iudicarit. Hunc tu hostem, | 15 |
| Cato, contemnis quocum per tot annos tot proeliis tot impera- | |
| tores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti vita tanti aesti- | |
| mata est ut morte eius nuntiata denique bellum confectum | |
| arbitrarentur? Hoc igitur in bello L. Murenam legatum | |
| fortissimi animi, summi consili, maximi laboris cognitum | 20 |
| esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consu- | |
| latum adipiscendum quam hanc nostram forensem industriam | |
| dignitatis habuisse. |