| At enim in praeturae petitione prior renuntiatus est | 35.1 |
| Servius. Pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum | |
| populo ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, | |
| eundem <in> reliquis honoribus debeat? Quod enim fretum, | |
| quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis | 5 |
| agitationes commutationesque fluctuum, quantas perturba- | |
| tiones et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies | |
| intermissus aut nox interposita saepe perturbat omnia, et | |
| totam opinionem parva non numquam commutat aura | |
| rumoris. Saepe etiam sine ulla aperta causa fit aliud atque | 10 |
| existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus | |
| admiretur, quasi vero non ipse fecerit. Nihil est incertius | 36.1 |
| volgo, nihil obscurius voluntate hominum, nihil fallacius | |
| ratione tota comitiorum. Quis L. Philippum summo | |
| ingenio, opera, gratia, nobilitate a M. Herennio superari | |
| posse arbitratus est? quis Q. Catulum humanitate, sapientia, | 5 |
| integritate antecellentem a Cn. Mallio? quis M. Scaurum, | |
| hominem gravissimum, civem egregium, fortissimum sena- | |
| torem, a Q. Maximo? Non modo horum nihil ita fore | |
| putatum est sed, ne cum esset factum quidem, qua re ita | |
| factum esset intellegi potuit. Nam, ut tempestates saepe | 10 |
| certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improviso | |
| nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, | |
| sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intellegas | |
| quo signo commota sit, saepe ita obscura causa est ut casu | |
| excitata esse videatur. Sed tamen si est reddenda ratio, | 37.1 |
| duae res vehementer in praetura desideratae sunt quae | |
| ambae in consulatu multum Murenae profuerunt, una ex- | |
| spectatio muneris quae et rumore non nullo et studiis sermo- | |
| nibusque competitorum creverat, <altera> quod ei quos in | 5 |
| provincia ac legatione omni et liberalitatis et virtutis suae | |
| testis habuerat nondum decesserant. Horum utrumque ei | |
| fortuna ad consulatus petitionem reservavit. Nam et L. | |
| Luculli exercitus qui ad triumphum convenerat idem | |
| comitiis L. Murenae praesto fuit, et munus amplissimum | 10 |
| quod petitio praeturae desiderarat praetura restituit. Num | 38.1 |
| tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, | |
| voluntas militum, quae<que> cum per se valet multitudine, | |
| cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando | |
| multum etiam apud universum populum Romanum auctori- | 5 |
| tatis habet, suffragatio militaris? Imperatores enim comitiis | |
| consularibus, non verborum interpretes deliguntur. Qua re | |
| gravis est illa oratio: 'Me saucium recreavit, me praeda | |
| donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; num- | |
| quam iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit, | 10 |
| ipse cum fortis tum etiam felix.' Hoc quanti putas esse ad | |
| famam hominum ac voluntatem? Etenim, si tanta illis | |
| comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit prae- | |
| rogativum, quid mirum est in hoc felicitatis famam sermo- | |
| nemque valuisse? | 15 |