| Sed si haec leviora ducis quae sunt gravissima et hanc | 38.16 |
| urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum | |
| huius elegantiam et scaenae magnificentiam tam valde | |
| contemnere; quae huic admodum profuerunt. Nam | |
| quid ego dicam populum ac volgus imperitorum ludis | 20 |
| magno opere delectari? Minus est mirandum. Quamquam | |
| huic causae id satis est; sunt enim populi ac multitudinis | |
| comitia. Qua re, si populo ludorum magnificentia voluptati | |
| est, non est mirandum eam L. Murenae apud populum | |
| profuisse. Sed si nosmet ipsi qui et ab delectatione com- | 39.1 |
| muni negotiis impedimur et in ipsa occupatione delectationes | |
| alias multas habere possumus, ludis tamen oblectamur et | |
| ducimur, quid tu admirere de multitudine indocta? L. Otho, | 40.1 |
| vir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non | |
| solum dignitatem sed etiam voluptatem. Itaque lex haec | |
| quae ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod hone- | |
| stissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est | 5 |
| restitutus. Qua re delectant homines, mihi crede, ludi, | |
| etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; | |
| quod ego in mea petitione sensi. Nam nos quoque habui- | |
| mus scaenam competitricem. Quod si ego qui trinos ludos | |
| aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui | 10 |
| casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides | |
| argenteam scaenam adversatam putas? | |
| Sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera | 41.1 |
| <militari>, militaris suffragatio urbanae, sit idem magnificen- | |
| tissimos et nullos umquam fecisse ludos; quid? in ipsa | |
| praetura nihilne existimas inter tuam et huius sortem | |
| interfuisse? Huius sors ea fuit quam omnes tui necessarii | 5 |
| tibi optabamus, iuris dicundi; in qua gloriam conciliat | |
| magnitudo negoti, gratiam aequitatis largitio; qua in sorte | |
| sapiens praetor qualis hic fuit offensionem vitat aequabili- | |
| tate decernendi, benivolentiam adiungit lenitate audiendi. | |
| Egregia et ad consulatum apta provincia in qua laus aequi- | 10 |
| tatis, integritatis, facilitatis ad extremum ludorum voluptate | |
| concluditur. Quid tua sors? Tristis, atrox, quaestio | 42.1 |
| peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera | |
| plena accusatorum atque indicum; cogendi iudices inviti, | |
| retinendi contra voluntatem; scriba damnatus, ordo totus | |
| alienus; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes | 5 |
| et prope pars civitatis offensa est; lites severe aestimatae; | |
| cui placet obliviscitur, cui dolet meminit. Postremo tu in | |
| provinciam ire noluisti. Non possum id in te reprehendere | |
| quod in me ipso et praetore et consule probavi. Sed tamen | |
| L. Murenae provincia multas bonas gratias cum optima | 10 |
| existimatione attulit. Habuit proficiscens dilectum in | |
| Vmbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua | |
| usus multas sibi tribus quae municipiis Vmbriae conficiuntur | |
| adiunxit. Ipse autem in Gallia ut nostri homines desperatas | |
| iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit. Tu | 15 |
| interea Romae scilicet amicis praesto fuisti; fateor; sed | |
| tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui | |
| solere in eos a quibus provincias contemni intellegunt. |