| Et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad con- | 43.1 |
| sulatus petitionem, disparem fortunam provincialium negoti- | |
| orum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam apertius | |
| in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam | |
| vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re | 5 |
| integra saepe dixi. Petere consulatum nescire te, Servi, | |
| persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et | |
| forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum | |
| dicere magis te fortem accusatorem mihi videri quam | |
| sapientem candidatum. Primum accusandi terrores et | 10 |
| minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et | |
| populi opinionem a spe adipiscendi avertunt et amicorum | |
| studia debilitant. Nescio quo pacto semper hoc fit—neque | |
| in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribus— | |
| simul atque candidatus accusationem meditari visus est, | 15 |
| ut honorem desperasse videatur. Quid ergo? acceptam | 44.1 |
| iniuriam persequi non placet? Immo vehementer placet; | |
| sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. Petitorem | |
| ego, praesertim consulatus, magna spe, magno animo, | |
| magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. Non | 5 |
| placet mihi inquisitio candidati, praenuntia repulsae, non | |
| testium potius quam suffragatorum comparatio, non minae | |
| magis quam blanditiae, non denuntiatio potius quam per- | |
| salutatio, praesertim cum iam hoc novo more omnes fere | |
| domos omnium concursent et ex voltu candidatorum con- | 10 |
| iecturam faciant quantum quisque animi et facultatis habere | |
| videatur. 'Videsne tu illum tristem, demissum? iacet, | 45.1 |
| diffidit, abiecit hastas.' Serpit hic rumor. 'Scis tu illum | |
| accusationem cogitare, inquirere in competitores, testis | |
| quaerere? Alium fac iam, quoniam sibi hic ipse desperat.' | |
| Eius modi <rumoribus> candidatorum amici intimi debilitantur, | 5 |
| studia deponunt; aut certam rem abiciunt aut suam operam | |
| et gratiam iudicio et accusationi reservant. Accedit eodem | |
| ut etiam ipse candidatus totum animum atque omnem | |
| curam operam diligentiamque suam in petitione non possit | |
| ponere. Adiungitur enim accusationis cogitatio, non parva | 10 |
| res sed nimirum omnium maxima. Magnum est enim te | |
| comparare ea quibus possis hominem e civitate, praesertim | |
| non inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per | |
| suos et vero etiam per alienos defendatur. Omnes enim | |
| ad pericula propulsanda concurrimus et qui non aperte | 15 |
| inimici sumus etiam alienissimis in capitis periculis amicissi- | |
| morum officia et studia praestamus. Qua re ego expertus | 46.1 |
| et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi | |
| in petendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, | |
| in accusando laborem. Itaque sic statuo fieri nullo modo | |
| posse ut idem accusationem et petitionem consulatus dili- | 5 |
| genter adornet atque instruat. Vnum sustinere pauci | |
| possunt, utrumque nemo. Tu cum te de curriculo peti- | |
| tionis deflexisses animumque ad accusandum transtulisses, | |
| existimasti te utrique negotio satis facere posse. Vehe- | |
| menter errasti. Quis enim dies fuit, postea quam in istam | 10 |
| accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum | |
| in ista ratione consumpseris? Legem ambitus flagitasti, | |
| quae tibi non deerat; erat enim severissime scripta Calpurnia. | |
| Gestus est mos et voluntati et dignitati tuae. Sed tota illa | |
| lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse | 15 |
| armasset; petitioni vero refragata est. Poena gravior in | 47.1 |
| plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum. | |
| Exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi | |
| tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi con- | |
| dicionem te auctore constituit. Morbi excusationi poena | 5 |
| addita est; voluntas offensa multorum quibus aut contra | |
| valetudinis commodum laborandum est aut incommodo | |
| morbi etiam ceteri vitae fructus relinquendi. Quid ergo? | |
| haec quis tulit? Is qui auctoritati senatus, voluntati tuae | |
| paruit, denique is tulit cui minime proderant. Illa <quidem> | 10 |
| quae mea summa voluntate senatus frequens repudiavit | |
| mediocriter adversata tibi esse existimas? Confusionem | |
| suffragiorum flagitasti, †praerogationum legis Maniliae†, | |
| aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum. Graviter | |
| homines honesti atque in suis vicinitatibus et municipiis | 15 |
| gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et | |
| dignitatis et gratiae gradus tollerentur. Idem editicios | |
| iudices esse voluisti, ut odia occulta civium quae tacitis | |
| nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusque | |
| erumperent. Haec omnia tibi accusandi viam muniebant, | 48.1 |
| adipiscendi obsaepiebant. |